katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible

The LORD's compassion on Israel. Mic.7.14-20

HOME | Notes
7 MICHEAS PROPHETA Mychee - Wycliffe Bible(14c) Micheas - Douay Rheims(17c) Reference
14Pasce populum tuum in virga tua,
gregem hæreditatis tuæ, habitantes solos, in saltu, in medio Carmeli.
Pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos.
The LORD's compassion on Israel. Mic.7.14-20
15Secundum dies egressionis tuæ de terra Ægypti,
ostendam ei mirabilia.
 
16Videbunt gentes,
et confundentur super omni fortitudine sua.
Ponent manum super os,
aures eorum surdæ erunt.
 
17Lingent pulverem sicut serpentes;
velut reptilia terræ perturbabuntur in ædibus suis.
Dominum Deum nostrum formidabunt,
et timebunt te.
 
18Quis, Deus, similis tui,
qui aufers iniquitatem,
et transis peccatum reliquiarum hæreditatis tuæ?
Non immittet ultra furorem suum,
quoniam volens misericordiam est.
 
19Revertetur, et miserebitur nostri;
deponet iniquitates nostras,
et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra.
 
20Dabis veritatem Jacob,
misericordiam Abraham,
quæ jurasti patribus nostris a diebus antiquis.