| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 7 | MICHEAS PROPHETA | Mychee - Wycliffe Bible(14c) | Micheas - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 1 | Væ mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ ! non est botrus ad comedendum, præcoquas ficus desideravit anima mea. |
Israel's moral corruption. Mic.7.1-7 | ||
| 2 | Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est: omnes in sanguine insidiantur; vir fratrem suum ad mortem venatur. |
|||
| 3 | Malum manuum suarum dicunt bonum: princeps postulat, et judex in reddendo est; et magnus locutus est desiderium animæ suæ, et conturbaverunt eam. |
|||
| 4 | Qui optimus in eis est, quasi paliurus, et qui rectus, quasi spina de sepe. Dies speculationis tuæ, visitatio tua venit: nunc erit vastitas eorum. |
|||
| 5 | Nolite credere amico, et nolite confidere in duce: ab ea quæ dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui. |
|||
| 6 | Quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam: nurus adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus. |
|||
| 7 | Ego autem ad Dominum aspiciam; exspectabo Deum, salvatorem meum: audiet me Deus meus. |