| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 1 | MICHEAS PROPHETA | Mychee - Wycliffe Bible(14c) | Micheas - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 2 | Audite, populi omnes, et attendat terra, et plenitudo ejus: et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo. |
A lament for Samaria & Jerusalem. Mic.1.2-9 | ||
| 3 | Quia ecce Dominus egredietur de loco suo, et descendet, et calcabit super excelsa terræ. |
|||
| 4 | Et consumentur montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, et sicut aquæ quæ decurrunt in præceps. |
|||
| 5 | In scelere Jacob omne istud, et in peccatis domus Israël. Quod scelus Jacob? nonne Samaria? et quæ excelsa Judæ? nonne Jerusalem? |
|||
| 6 | Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro, cum plantatur vinea; et detraham in vallem lapides ejus, et fundamenta ejus revelabo. |
|||
| 7 | Et omnia sculptilia ejus concidentur, et omnes mercedes ejus comburentur igne, et omnia idola ejus ponam in perditionem, quia de mercedibus meretricis congregata sunt, t usque ad mercedem meretricis revertentur. |
|||
| 8 | Super hoc plangam, et ululabo; vadam spoliatus, et nudus; faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum: |
|||
| 9 | quia desperata est plaga ejus, quia venit usque ad Judam; tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem. |