katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

tCkAE Am.2.6-3.2

HOME | Notes
2 AMOS PROPHETA Amos - Wycliffe Bible(14c) Amos - Douay Rheims(17c) Reference
6Hæc dicit Dominus:
Super tribus sceleribus Israël,
et super quatuor non convertam eum,
pro eo quod vendiderit pro argento justum,
et pauperem pro calceamentis.
tCkAE Am.2.6-3.2
7Qui conterunt super pulverem terræ capita pauperum,
et viam humilium declinant:
et filius ac pater ejus ierunt ad puellam,
ut violarent nomen sanctum meum.
 
8Et super vestimentis pignoratis accubuerunt juxta omne altare,
et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui.
 
9Ego autem exterminavi Amorrhæum a facie eorum,
cujus altitudo, cedrorum altitudo ejus,
et fortis ipse quasi quercus;
et contrivi fructum ejus desuper,
et radices ejus subter.
 
10Ego sum qui ascendere vos feci de terra Ægypti,
et duxi vos in deserto quadraginta annis,
ut possideretis terram Amorrhæi.
 
11Et suscitavi de filiis vestris in prophetas,
et de juvenibus vestris nazaræos.
Numquid non ita est, filii Israël? dicit Dominus.
 
12Et propinabitis nazaræis vinum,
et prophetis mandabitis, dicentes:
Ne prophetetis.
 
13Ecce ego stridebo subter vos,
sicut stridet plaustrum onustum fœno.
 
14Et peribit fuga a veloce,
et fortis non obtinebit virtutem suam,
et robustus non salvabit animam suam:
 
15et tenens arcum non stabit,
et velox pedibus suis non salvabitur,
et ascensor equi non salvabit animam suam:
 
16et robustus corde inter fortes nudus fugiet in illa die,
dicit Dominus.
 
1Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, filii Israël,
super omnem cognationem quam eduxi de terra Ægypti, dicens:
 
2Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terræ;
idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras.