katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
---|
13 | OSEE PROPHETA | Osee - Wycliffe Bible(14c) | Osee - Douay Rheims(17c) | Reference |
---|---|---|---|---|
1 | Loquente Ephraim, horror invasit Israël; et deliquit in Baal, et mortuus est. |
Final judgement on Israel. Hs.13.1-16 | ||
2 | Et nunc addiderunt ad peccandum; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum: factura artificum totum est: his ipsi dicunt: Immolate homines, vitulos adorantes. |
|||
3 | Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario. |
|||
4 | Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me. |
|||
5 | Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis. |
|||
6 | Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei. |
|||
7 | Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum. |
|||
8 | Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo: bestia agri scindet eos. |
|||
9 | Perditio tua, Israël: tantummodo in me auxilium tuum. |
|||
10 | Ubi est rex tuus? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis; et judices tui, de quibus dixisti: Da mihi regem et principes. |
|||
11 | Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea. |
|||
12 | Colligata est iniquitas Ephraim; absconditum peccatum ejus. |
|||
13 | Dolores parturientis venient ei: ipse filius non sapiens: nunc enim non stabit in contritione filiorum. |
|||
14 | De manu mortis liberabo eos; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis. |
|||
15 | Quia ipse inter fratres dividet: adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus: et ipse diripiet thesaurum omnis vasisdesiderabilis |
|||
1 | Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum ! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ ejus discindantur ! |