katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Hosea pronounces punishment for Israel. Hs.9.1-9

HOME | Notes
9 OSEE PROPHETA Osee - Wycliffe Bible(14c) Osee - Douay Rheims(17c) Reference
1Noli lætari, Israël;
noli exsultare sicut populi:
quia fornicatus es a Deo tuo;
dilexisti mercedem super omnes areas tritici.
Hosea pronounces punishment for Israel. Hs.9.1-9
2Area et torcular non pascet eos,
et vinum mentietur eis:
 
3non habitabunt in terra Domini.
Reversus est Ephraim in Ægyptum,
et in Assyriis pollutum comedit.
 
4Non libabunt Domino vinum,
et non placebunt ei.
Sacrificia eorum quasi panis lugentium;
omnes qui comedent eum, contaminabuntur:
quia panis eorum animæ ipsorum:
non intrabit indomumDomini.
 
5Quid facietis in die solemni,
in die festivitatis Domini?
 
6Ecce enim profecti sunt a vastitate:
Ægyptus congregabit eos;
Memphis sepeliet eos:
desiderabile argentum eorum urtica hæreditabit,
lappa in tabernaculis eorum.
 
7Venerunt dies visitationis,
venerunt dies retributionis.
Scitote, Israël,
stultum prophetam,
insanum virum spiritualem,
propter multitudinem iniquitatis tuæ,
et multitudinem amentiæ.
 
8Speculator Ephraim cum Deo meo,
propheta laqueus ruinæ factus est super omnes vias ejus;
insania in domo Dei ejus.
 
9Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa.
Recordabitur iniquitatis eorum,
et visitabit peccata eorum.
 
10Quasi uvas in deserto inveni Israël,
quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum:
ipsi autem intraverunt ad Beelphegor,
et abalienati sunt in confusionem,
et facti sunt abomin
The consequences of Israel's sin. Hs.9.10-14
11Ephraim quasi avis avolavit;
gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.
 
12Quod etsi enutrierint filios suos,
absque liberis eos faciam in hominibus;
sed et væ eis cum recessero ab eis !
 
13Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine;
et Ephraim educet ad interfectorem filios suos.
 
14Da eis, Domine. Quid dabis eis?
da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia.
 
15Omnes nequitiæ eorum in Galgal,
quia ibi exosos habui eos.
Propter malitiam adinventionum eorum,
de domo mea ejiciam eos;
non addam ut diligam eos:
omnes principes eorum recedentes.
Judgement on Israel. Hs.9.15-16
16Percussus est Ephraim;
radix eorum exsiccata est:
fructum nequaquam facient,
quod etsi genuerint,
interficiam amantissima uteri eorum.
 
17Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum,
et erunt vagi in nationibus.
The prophet speaks about Israel. Hs.9.17-10.8
1Vitis frondosa Israël,
fructus adæquatus est ei:
secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria,
juxta ubertatem terræ suæ exuberavit simulacris.
 
2Divisum est cor eorum, nunc interibunt;
ipse confringet simulacra eorum,
depopulabitur aras eorum.
 
3Quia nunc dicent: Non est rex nobis,
non enim timemus Dominum;
et rex quid faciet nobis?
 
4Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis fœdus;
et germinabit quasi amaritudo judicium super sulcos agri.
 
5Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariæ;
quia luxit super eum populus ejus,
et æditui ejus super eum exsultaverunt
in gloria ejus, quia migravit ab eo.
 
6Siquidem et ipse in Assur delatus est,
munus regi ultori.
Confusio Ephraim capiet,
et confundetur Israël in voluntate sua.
 
7Transire fecit Samaria regem suum
quasi spumam super faciem aquæ.
 
8Et disperdentur excelsa idoli, peccatum Israël;
lappa et tribulus ascendet super aras eorum:
et dicent montibus: Operite nos,
et collibus: Cadite super nos.
 
9Ex diebus Gabaa peccavit Israël;
ibi steterunt.
Non comprehendet eos in Gabaa
prælium super filios iniquitatis.
The LORD pronounces judgement on Israel. Hs.10.9-15
10Juxta desiderium meum corripiam eos:
congregabuntur super eos populi,
cum corripientur propter duas iniquitates suas.
 
11Ephraim vitula docta diligere trituram,
et ego transivi super pulchritudinem colli ejus:
ascendam super Ephraim,
arabit Judas;
confringet sibi sulcos Jacob.
 
12Seminate vobis in justitia,
et metite in ore misericordiæ.
Innovate vobis novale;
tempus autem requirendi Dominum,
cum venerit qui docebit vos justitiam.
 
13Arastis impietatem,
iniquitatem messuistis:
comedistis frugem mendacii,
quia confisus es in viis tuis,
in multitudine fortium tuorum.
 
14Consurget tumultus in populo tuo;
et omnes munitiones tuæ vastabuntur,
sicut vastatus est Salmana a domo ejus qui judicavit Baal
in die prælii, matre super filios allisa.
 
15Sic fecit vobis Bethel,
a facie malitiæ nequitiarum vestrarum.
 
1Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël.
Quia puer Israël, et dilexi eum;
et ex Ægypto vocavi filium meum.
God's love for his rebellious people. Hs.11.1-11
2Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum;
Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.
 
3Et ego quasi nutritius Ephraim:
portabam eos in brachiis meis,
et nescierunt quod curarem eos.
 
4In funiculis Adam traham eos,
in vinculis caritatis;
et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum,
et declinavi ad eum ut vesceretur.
 
5Non revertetur in terram Ægypti, et Assur ipse rex ejus,
quoniam noluerunt converti.
 
6Cœpit gladius in civitatibus ejus,
et consumet electos ejus,
et comedet capita eorum.
 
7Et populus meus pendebit ad reditum meum;
jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.
 
8Quomodo dabo te, Ephraim?
protegam te, Israël?
Quomodo dabo te sicut Adama,
ponam te ut Seboim?
Conversum est in me cor meum,
pariter conturbata est pœnitudo mea.
 
9Non faciam furorem iræ meæ;
non convertar ut disperdam Ephraim,
quoniam Deus ego, et non homo;
in medio tui sanctus,
et non ingrediar civitatem.
 
10Post Dominum ambulabunt;
quasi leo rugiet,
quia ipse rugiet,
et formidabunt filii maris.
 
11Et avolabunt quasi avis ex Ægypto,
et quasi columba de terra Assyriorum:
et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.
 
12Circumdedit me in negatione Ephraim,
et in dolo domus Israël;
Judas autem testis descendit cum Deo,
et cum sanctis fidelis.
Both Israel & Judah are condemned. Hs.11.12-12.6
1Ephraim pascit ventum,
et sequitur æstum;
tota die mendacium et vastitatem multiplicat:
et fœdus cum Assyriis iniit,
et oleum in Ægyptum ferebat.
 
2Judicium ergo Domini cum Juda,
et visitatio super Jacob:
juxta vias ejus, et juxta adinventiones ejus reddet ei.
 
3In utero supplantavit fratrem suum,
et in fortitudine sua directus est cum angelo.
 
4Et invaluit ad angelum, et confortatus est;
flevit, et rogavit eum.
In Bethel invenit eum,
et ibi locutus est nobiscum.
 
5Et Dominus Deus exercituum,
Dominus memoriale ejus.
 
6Et tu ad Deum tuum converteris;
misericordiam et judicium custodi,
et spera in Deo tuo semper.
 
7Chanaan, in manu ejus statera dolosa,
calumniam dilexit.
 
8Et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum;
inveni idolum mihi:
omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi.
 
9Et ego Dominus Deus tuus ex terra Ægypti:
adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis.
 
10Et locutus sum super prophetas,
et ego visionem multiplicavi,
et in manu prophetarum assimilatus sum.
 
11Si Galaad idolum, ergo frustra erant in Galgal bobus immolantes;
nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri.
 
12Fugit Jacob in regionem Syriæ,
et servivit Israël in uxorem,
et in uxorem servavit.
 
13In propheta autem eduxit Dominus Israël de Ægypto,
et in propheta servatus est.
 
14Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis:
et sanguis ejus super eum veniet,
et opprobrium ejus restituet ei Dominus suus.
 
1Loquente Ephraim, horror invasit Israël;
et deliquit in Baal, et mortuus est.
Final judgement on Israel. Hs.13.1-16
2Et nunc addiderunt ad peccandum;
feceruntque sibi conflatile de argento suo
quasi similitudinem idolorum:
factura artificum totum est:
his ipsi dicunt: Immolate homines, vitulos adorantes.
 
3Idcirco erunt quasi nubes matutina,
et sicut ros matutinus præteriens;
sicut pulvis turbine raptus ex area,
et sicut fumus de fumario.
 
4Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti;
et Deum absque me nescies,
et salvator non est præter me.
 
5Ego cognovi te in deserto,
in terra solitudinis.
 
6Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt;
et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.
 
7Et ego ero eis quasi leæna,
sicut pardus in via Assyriorum.
 
8Occurram eis quasi ursa raptis catulis,
et dirumpam interiora jecoris eorum,
et consumam eos ibi quasi leo:
bestia agri scindet eos.
 
9Perditio tua, Israël: tantummodo in me auxilium tuum.
 
10Ubi est rex tuus?
maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis;
et judices tui, de quibus dixisti:
Da mihi regem et principes.
 
11Dabo tibi regem in furore meo,
et auferam in indignatione mea.
 
12Colligata est iniquitas Ephraim;
absconditum peccatum ejus.
 
13Dolores parturientis venient ei:
ipse filius non sapiens:
nunc enim non stabit in contritione filiorum.
 
14De manu mortis liberabo eos;
de morte redimam eos.
Ero mors tua, o mors !
morsus tuus ero, inferne !
consolatio abscondita est ab oculis meis.
 
15Quia ipse inter fratres dividet:
adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem,
et siccabit venas ejus,
et desolabit fontem ejus:
et ipse diripiet thesaurum omnis vasisdesiderabilis
 
1Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum !
in gladio pereant,
parvuli eorum elidantur,
et fœtæ ejus discindantur !
 
2Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum,
quoniam corruisti in iniquitate tua.
Hosea's plea to Israel. Hs.14.1-3
3Tollite vobiscum verba,
et convertimini ad Dominum; et dicite ei:
Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum,
et reddemus vitulos labiorum nostrorum.
 
4Assur non salvabit nos:
super equum non ascendemus,
nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum:
quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.
 
5Sanabo contritiones eorum;
diligam eos spontanee:
quia aversus est furor meus ab eis.
the LORD promises new life for Israel. Hs.14.4-8
6Ero quasi ros;
Israël germinabit sicut lilium,
et erumpet radix ejus ut Libani.
 
7Ibunt rami ejus,
et erit quasi oliva gloria ejus,
et odor ejus ut Libani.
 
8Convertentur sedentes in umbra ejus;
vivent tritico, et germinabunt quasi vinea;
memoriale ejus sicut vinum Libani.
 
9Ephraim, quid mihi ultra idola?
Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem;
ex me fructus tuus inventus est.
 
10Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet hæc?
quia rectæ viæ Domini,
et justi ambulabunt in eis;
prævaricatores vero corruent in eis.
Conclusion. Hs.14.9
1Verbum Domini, quod factum est ad Joël, filium Phatuel. JOEL. Jl.1.1
2Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terræ: si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum? The destruction of the Locusts. Jl.1.2-20
3Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteræ.  
4Residuum erucæ comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo.  
5Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro.  
6Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis: dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis.  
7Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit; nudans spoliavit eam, et projecit: albi facti sunt rami ejus.  
8Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ.  
9Periit sacrificium et libatio de domo Domini; luxerunt sacerdotes, ministri Domini.  
10Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum.  
11Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri.  
12Vinea confusa est, et ficus elanguit; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum.  
13Accingite vos, et plangite, sacerdotes: ululate, ministri altaris; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificiumet libatio.  
14Sanctificate jejunium, vocate cœtum, congregate senes, omnes habitatores terræ in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum:  
15A, a, a, diei ! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.  
16Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, lætitia et exsultatio?  
17Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatæ sunt apothecæ, quoniam confusum est triticum.  
18Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti? quia non est pascua eis; sed et greges pecorum disperierunt.  
19Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.  
20Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.  
1Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terræ: quia venit dies Domini, quia prope est. A warning of the day of the LORD. Jl.2.1-11
2Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum nonerit usque inannosgenerationisetgenerationis.  
3Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum.  
4Quasi aspectus equorum, aspectus eorum; et quasi equites, sic current.  
5Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam, velut populus fortis præparatus ad prælium.  
6A facie ejus cruciabuntur populi; omnes vultus redigentur in ollam.  
7Sicut fortes current; quasi viri bellatores ascendent murum: viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis.  
8Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt; sed et per fenestras cadent, et non demolientur.  
9Urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.  
10A facie ejus contremuit terra, moti sunt cæli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.  
11Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus: magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum?  
12Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu. A call to repentance. Jl.2.12-17
13Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra; et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis supermalitia.  
14Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro?  
15Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium, vocate cœtum:  
16congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera; egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.  
17Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent: Parce, Domine, parce populo tuo; et ne des hæreditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt inpopulis: Ubi est  
18Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo. God restores fertility to the land. Jl.2.18-27
19Et respondit Dominus, et dixit populo suo: Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus.  
20Et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis, et expellam eum in terram inviam et desertam: faciem ejus contra mare orientale, et extremum ejus ad mare novissimum: et ascendet fœtor ejus, etascendet putredo e  
21Noli timere, terra: exsulta, et lætare, quoniam magnificavit Dominus ut faceret.  
22Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt speciosa deserti; quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam.  
23Et, filii Sion, exsultate, et lætamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiæ, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum, sicut in principio.  
24Et implebuntur areæ frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo.  
25Et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca: fortitudo mea magna quam misi in vos.  
26Et comedetis vescentes, et saturabimini; et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum; et non confundetur populus meus in sempiternum.  
27Et scietis quia in medio Israël ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius; et non confundetur populus meus in æternum.  
28Et erit post hæc: effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ: senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt. The day of the LORD. Jl.2.28-32
29Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum.  
30Et dabo prodigia in cælo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi.  
31Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.  
32Et erit: omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit: quia in monte Sion et in Jerusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis quos Dominus vocaverit.  
1Quia ecce in diebus illis, et in tempore illo, cum convertero captivitatem Juda et Jerusalem, God will judge the nations. Jl.3.1-15
2congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat; et disceptabo cum eis ibi super populo meo, et hæreditate mea Israël, quos disperserunt in nationibus, et terram meamdiviserunt.  
3Et super populum meum miserunt sortem; et posuerunt puerum in prostibulo, et puellam vendiderunt pro vino ut biberent.  
4Verum quid mihi et vobis, Tyrus et Sidon, et omnis terminus Palæstinorum? numquid ultionem vos reddetis mihi? et si ulciscimini vos contra me, cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum.  
5Argentum enim meum et aurum tulistis, et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra vestra.  
6Et filios Juda et filios Jerusalem vendidistis filiis Græcorum, ut longe faceretis eos de finibus suis.  
7Ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos, et convertam retributionem vestram in caput vestrum.  
8Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Juda, et venundabunt eos Sabæis, genti longinquæ, quia Dominus locutus est.  
9Clamate hoc in gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos: accedant, ascendant omnes viri bellatores.  
10Concidite aratra vestra in gladios, et ligones vestros in lanceas. Infirmus dicat: Quia fortis ego sum.  
11Erumpite, et venite, omnes gentes de circuitu, et congregamini; ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos.  
12Consurgant, et ascendant gentes in vallem Josaphat, quia ibi sedebo ut judicem omnes gentes in circuitu.  
13Mittite falces, quoniam maturavit messis; venite, et descendite, quia plenum est torcular, exuberant torcularia: quia multiplicata est malitia eorum.  
14Populi, populi, in valle concisionis, quia juxta est dies Domini in valle concisionis.  
15Sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.  
16Et Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam, et movebuntur cæli et terra; et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israël. God will bless his people. Jl.3.16-21
17Et scietis quia ego Dominus Deus vester, habitans in Sion monte sancto meo; et erit Jerusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius.  
18Et erit in die illa: stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte, et per omnes rivos Juda ibunt aquæ; et fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum.  
19Ægyptus in desolationem erit, et Idumæa in desertum perditionis, pro eo quod inique egerint in filios Juda, et effuderint sanguinem innocentem in terra sua.  
20Et Judæa in æternum habitabitur, et Jerusalem in generationem et generationem.  
21Et mundabo sanguinem eorum, quem non mundaveram; et Dominus commorabitur in Sion.