| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 4 | OSEE PROPHETA | Osee - Wycliffe Bible(14c) | Osee - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 11 | Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor. |
The LORD condemns pagan worship. Hs.4.11-5.3 | ||
| 12 | Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo. |
|||
| 13 | Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama; subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus; ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ ve |
|||
| 14 | Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ, et super sponsas vestras cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant; etpopulus |
|||
| 15 | Si fornicaris tu, Israël, non delinquat saltem Juda; et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis: Vivit Dominus ! |
|||
| 16 | Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël; nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine. |
|||
| 17 | Particeps idolorum Ephraim: dimitte eum. |
|||
| 18 | Separatum est convivium eorum; fornicatione fornicati sunt: dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus. |
|||
| 19 | Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis. |
|||
| 1 | Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israël, et domus regis, auscultate: quia vobis judicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor. |
|||
| 2 | Et victimas declinastis in profundum; et ego eruditor omnium eorum. |
|||
| 3 | Ego scio Ephraim, et Israël non est absconditus a me: quia nunc fornicatus est Ephraim; contaminatus est Israël. |