| 45 |
EZECHIEL PROPHETA |
Ezekiel - Wycliffe Bible(14c) |
Ezechiel - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 18 | Hæc dicit Dominus Deus: In primo mense, una mensis, sumes vitulum de armento immaculatum, et expiabis sanctuarium. |
|
| Festivals. Eze.45.18-25 |
| 19 | Et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato, et ponet in postibus domus, et in quatuor angulis crepidinis altaris, et in postibus portæ atrii interioris. |
|
| |
| 20 | Et sic facies in septima mensis, pro unoquoque qui ignoravit, et errore deceptus est: et expiabis pro domo. |
|
| |
| 21 | In primo mense, quartadecima die mensis, erit vobis Paschæ solemnitas: septem diebus azyma comedentur. |
|
| |
| 22 | Et faciet princeps in die illa, pro se et pro universo populo terræ, vitulum pro peccato. |
|
| |
| 23 | Et in septem dierum solemnitate faciet holocaustum Domino, septem vitulos et septem arietes immaculatos, quotidie septem diebus: et pro peccato hircum caprarum quotidie. |
|
| |
| 24 | Et sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem faciet, et olei hin per singula ephi. |
|
| |
| 25 | Septimo mense, quintadecima die mensis, in solemnitate, faciet sicut supra dicta sunt per septem dies, tam pro peccato quam pro holocausto, et in sacrificio, et in oleo. |
|
| |