| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 39 | EZECHIEL PROPHETA | Ezekiel - Wycliffe Bible(14c) | Ezechiel - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 1 | Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal. |
Defeat of Gog. Eze.39.1-10 | ||
| 2 | Et circumagam te, et educam te, et ascendere te faciam de lateribus aquilonis, et adducam te super montes Israël. |
|||
| 3 | Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam. |
|||
| 4 | Super montes Israël cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui qui sunt tecum: feris, avibus, omnique volatili et bestiis terræ dedi te ad devorandum. |
|||
| 5 | Super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. |
|||
| 6 | Et immittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter: et scient quia ego Dominus. |
|||
| 7 | Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël, et non polluam nomen sanctum meum amplius: et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël. |
|||
| 8 | Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus: hæc est dies de qua locutus sum. |
|||
| 9 | Et egredientur habitatores de civitatibus Israël, et succendent et comburent arma, clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos: et succendent ea igni septem annis. |
|||
| 10 | Et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus: quoniam arma succendent igni, et deprædabuntur eos quibus prædæ fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus. |