| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 38 | EZECHIEL PROPHETA | Ezekiel - Wycliffe Bible(14c) | Ezechiel - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 18 | Et erit in die illa, in die adventus Gog super terram Israël, ait Dominus Deus, ascendet indignatio mea in furore meo. |
Gog's punishment. Eze.38.18-23 | ||
| 19 | Et in zelo meo, in igne iræ meæ locutus sum, quia in die illa erit commotio magna super terram Israël: |
|||
| 20 | et commovebuntur a facie mea pisces maris, et volucres cæli, et bestiæ agri, et omne reptile quod movetur super humum, cunctique homines qui sunt super faciem terræ: et subvertentur montes |
|||
| 21 | Et convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium, ait Dominus Deus: gladius uniuscujusque in fratrem suum dirigetur. |
|||
| 22 | Et judicabo eum peste, et sanguine, et imbre vehementi, et lapidibus immensis: ignem et sulphur pluam super eum, et super exercitum ejus, et super populos multos qui sunt cum eo. |
|||
| 23 | Et magnificabor, et sanctificabor, et notus ero in oculis multarum gentium: et scient quia ego Dominus. |