| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 26 | EZECHIEL PROPHETA | Ezekiel - Wycliffe Bible(14c) | Ezechiel - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 1 | Et factum est in undecimo anno, prima mensis: factus est sermo Domini ad me, dicens: | Prophecy against Tyre. Eze.26.1-21 | ||
| 2 | Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem: Euge, confractæ sunt portæ populorum, conversa est ad me: implebor; deserta est: |
|||
| 3 | propterea hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans. |
|||
| 4 | Et dissipabunt muros Tyri, et destruent turres ejus: et radam pulverem ejus de ea, et dabo eam in limpidissimam petram. |
|||
| 5 | Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus: et erit in direptionem gentibus. |
|||
| 6 | Filiæ quoque ejus quæ sunt in agro, gladio interficientur: et scient quia ego Dominus. |
|||
| 7 | Quia hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone, regem regum, cum equis, et curribus, et equitibus, et cœtu, populoque magno. |
|||
| 8 | Filias tuas quæ sunt in agro, gladio interficiet, et circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro, et elevabit contra te clypeum: |
|||
| 9 | et vineas et arietes temperabit in muros tuos, et turres tuas destruet in armatura sua. |
|||
| 10 | Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum: a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui, cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatæ. |
|||
| 11 | Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas: populum tuum gladio cædet, et statuæ tuæ nobiles in terram corruent. |
|||
| 12 | Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas, et destruent muros tuos, et domos tuas præclaras subvertent: et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum in medio aquarum ponent. |
|||
| 13 | Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum: et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius. |
|||
| 14 | Et dabo te in limpidissimam petram, siccatio sagenarum eris, nec ædificaberis ultra, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. |
|||
| 15 | Hæc dicit Dominus Deus Tyro: Numquid non a sonitu ruinæ tuæ, et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulæ? |
|||
| 16 | Et descendent de sedibus suis omnes principes maris, et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abjicient, et induentur stupore: in terra sedebunt, et attoniti super repentino casu |
|||
| 17 | et assumentes super te lamentum, dicent tibi: Quomodo peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta, quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi? |
|||
| 18 | Nunc stupebunt naves in die pavoris tui, et turbabuntur insulæ in mari, eo quod nullus egrediatur ex te. |
|||
| 19 | Quia hæc dicit Dominus Deus: Cum dedero te urbem desolatam, sicut civitates quæ non habitantur; et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquæ multæ; |
|||
| 20 | et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum; et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres, cum his qui deducuntur in lacum, ut non habiteris; |
|||
| 21 | in nihilum redigam te, et non eris: et requisita non invenieris ultra in sempiternum, dicit Dominus Deus. |