katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Sinful sisters. Eze.23.1-21

HOME | Notes
23 EZECHIEL PROPHETA Ezekiel - Wycliffe Bible(14c) Ezechiel - Douay Rheims(17c) Reference
1Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Sinful sisters. Eze.23.1-21
2Fili hominis, duæ mulieres filiæ matris unius fuerunt:
 
3et fornicatæ sunt in Ægypto,
in adolescentia sua fornicatæ sunt:
ibi subacta sunt ubera earum,
et fractæ sunt mammæ pubertatis earum.
 
4Nomina autem earum,
Oolla major, et Ooliba soror ejus minor:
et habui eas, et pepererunt filios et filias.
Porro earum nomina,
Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba.
 
5Fornicata est igitur super me Oolla,
et insanivit in amatores suos,
in Assyrios propinquantes,
 
6vestitos hyacintho,
principes et magistratus,
juvenes cupidinis,
universos equites, ascensores equorum.
 
7Et dedit fornicationes suas super eos electos,
filios Assyriorum universos:
et in omnibus in quos insanivit,
in immunditiis eorum polluta est.
 
8Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Ægypto, non reliquit:
nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus,
et illi confregerunt ubera pubertatis ejus,
et effuderunt fornicatio
 
9Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum,
in manus filiorum Assur,
super quorum insanivit libidine.
 
10Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus,
filios et filias ejus tulerunt,
et ipsam occiderunt gladio:
et factæ sunt famosæ mulieres,
et judicia perpetraverunt in ea.
 
11Quod cum vidisset soror ejus Ooliba,
plus quam illa insanivit libidine,
et fornicationem suam super fornicationem sororis suæ:
 
12ad filios Assyriorum præbuit impudenter,
ducibus et magistratibus ad se venientibus,
indutis veste varia,
equitibus qui vectabantur equis,
et adolescentibus forma cunctis egregia.
 
13Et vidi quod polluta esset via una ambarum.
 
14Et auxit fornicationes suas:
cumque vidisset viros depictos in pariete,
imagines Chaldæorum expressas coloribus,
 
15et accinctos balteis renes,
et tiaras tinctas in capitibus eorum,
formam ducum omnium,
similitudinem filiorum Babylonis,
terræque Chaldæorum, in qua orti sunt,
 
16insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum,
et misit nuntios ad eos in Chaldæam.
 
17Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum,
polluerunt eam stupris suis:
et polluta est ab eis,
et saturata est anima ejus ab illis.
 
18Denudavit quoque fornicationes suas,
et discooperuit ignominiam suam:
et recessit anima mea ab ea,
sicut recesserat anima mea a sorore ejus:
 
19multiplicavit enim fornicationes suas,
recordans dies adolescentiæ suæ,
quibus fornicata est in terra Ægypti.
 
20Et insanivit libidine super concubitum eorum,
quorum carnes sunt ut carnes asinorum,
et sicut fluxus equorum fluxus eorum.
 
21Et visitasti scelus adolescentiæ tuæ,
quando subacta sunt in Ægypto ubera tua,
et confractæ sunt mammæ pubertatis tuæ.