| 18 |
EZECHIEL PROPHETA |
Ezekiel - Wycliffe Bible(14c) |
Ezechiel - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 1 | Et factus est sermo Domini ad me, dicens: |
|
| Individual responsibility. Eze.18.1-32 |
| 2 | Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israël, dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt? |
|
| |
| 3 | Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola hæc in proverbium in Israël. |
|
| |
| 4 | Ecce omnes animæ meæ sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est: anima quæ peccaverit, ipsa morietur. |
|
| |
| 5 | Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam, |
|
| |
| 6 | in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël: et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit: |
|
| |
| 7 | et hominem non contristaverit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit: panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento: |
|
| |
| 8 | ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit: ab iniquitate averterit manum suam, et judicium verum fecerit inter virum et virum: |
|
| |
| 9 | in præceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem: hic justus est; vita vivet, ait Dominus Deus. |
|
| |
| 10 | Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem, et fecerit unum de istis: |
|
| |
| 11 | et hæc quidem omnia non facientem, sed in montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem: |
|
| |
| 12 | egenum et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem: |
|
| |
| 13 | ad usuram dantem, et amplius accipientem: numquid vivet? Non vivet: cum universa hæc detestanda fecerit, morte morietur; sanguis ejus in ipso erit. |
|
| |
| 14 | Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui quæ fecit, timuerit, et non fecerit simile eis: |
|
| |
| 15 | super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël, et uxorem proximi sui non violaverit: |
|
| |
| 16 | et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit: panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento: |
|
| |
| 17 | a pauperis injuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, judicia mea fecerit, in præceptis meis ambulaverit: hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet |
|
| |
| 18 | Pater ejus, quia calumniatus est, et vim fecit fratri, et malum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua. |
|
| |
| 19 | Et dicitis: Quare non portavit filius iniquitatem patris? Videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est, omnia præcepta mea custodivit, et fecit illa, vivet vita. |
|
| |
| 20 | Anima quæ peccaverit, ipsa morietur: filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii: justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum. |
|
| |
| 21 | Si autem impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis quæ operatus est, et custodierit omnia præcepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita vivet, et non morietur. |
|
| |
| 22 | Omnium iniquitatum ejus quas operatus est, non recordabor: in justitia sua quam operatus est, vivet. |
|
| |
| 23 | Numquid voluntatis meæ est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat? |
|
| |
| 24 | Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes justitiæ ejus quas fecerat, non recordabuntur: |
|
| |
| 25 | Et dixistis: Non est æqua via Domini ! Audite ergo, domus Israël: numquid via mea non est æqua, et non magis viæ vestræ pravæ sunt? |
|
| |
| 26 | Cum enim averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in eis: in injustitia quam operatus est morietur. |
|
| |
| 27 | Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit: |
|
| |
| 28 | considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita vivet, et non morietur. |
|
| |
| 29 | Et dicunt filii Israël: Non est æqua via Domini ! Numquid viæ meæ non sunt æquæ, domus Israël, et non magis viæ vestræ pravæ? |
|
| |
| 30 | Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israël, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite pœnitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas. |
|
| |
| 31 | Projicite a vobis omnes prævaricationes vestras in quibus prævaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum: et quare moriemini, domus Israël? |
|
| |
| 32 | Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus: revertimini, et vivite. |
|
| |