katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Against false female prophets. Eze.13.17-23

HOME | Notes
13 EZECHIEL PROPHETA Ezekiel - Wycliffe Bible(14c) Ezechiel - Douay Rheims(17c) Reference
17Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui quæ prophetant de corde suo: et vaticinare super eas, Against false female prophets. Eze.13.17-23
18et dic: Hæc dicit Dominus Deus:
Væ quæ consuunt pulvillos sub omni cubito manus,
et faciunt cervicalia sub capite universæ ætatis
ad capiendas animas:
et cum caperent animas populi mei,
 
19Et violabant me ad populum meum
propter pugillum hordei, et fragmen panis,
ut interficerent animas quæ non moriuntur,
et vivificarent animas quæ non vivunt,
mentientes populo meo credenti m
 
20Propter hoc hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego ad pulvillos vestros,
quibus vos capitis animas volantes:
et dirumpam eos de brachiis vestris,
et dimittam animas quas vos capitis,
animas ad
 
21Et dirumpam cervicalia vestra,
et liberabo populum meum de manu vestra,
neque erunt ultra in manibus vestris ad prædandum:
et scietis quia ego Dominus.
 
22Pro eo quod mœrere fecistis cor justi mendaciter,
quem ego non contristavi,
et confortastis manus impii,
ut non reverteretur a via sua mala, et viveret:
 
23propterea vana non videbitis,
et divinationes non divinabitis amplius,
et eruam populum meum de manu vestra:
et scietis quia ego Dominus.