| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 12 | EZECHIEL PROPHETA | Ezekiel - Wycliffe Bible(14c) | Ezechiel - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 21 | Et factus est sermo Domini ad me, dicens: | A popular proverb, an unpopular message. Eze.12.21-28 | ||
| 22 | Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israël, dicentium: In longum differentur dies, et peribit omnis visio? |
|||
| 23 | Ideo dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israël: et loquere ad eos quod appropinquaverint dies, et sermo omnis visionis. |
|||
| 24 | Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israël: |
|||
| 25 | quia ego Dominus loquar, et quodcumque locutus fuero verbum, fiet, et non prolongabitur amplius: sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deu |
|||
| 26 | Et factus est sermo Domini ad me, dicens: | |||
| 27 | Fili hominis, ecce domus Israël dicentium: Visio quam hic videt, in dies multos et in tempora longa iste prophetat. |
|||
| 28 | Propterea dic ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Non prolongabitur ultra omnis sermo meus: verbum quod locutus fuero, complebitur, dicit Dominus Deus. |