| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 30 | JEREMIAS PROPHETA | Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) | Jeremias - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 49 | JEREMIAS PROPHETA | Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) | Jeremias - Douay Rheims(17c) | Reference |
| 12 | Quia hæc dicit Dominus: Insanabilis fractura tua; pessima plaga tua: |
The LORD's judgement on Damascus. Jr.49.23-27 | ||
| 13 | non est qui judicet judicium tuum ad alligandum: curationum utilitas non est tibi. |
|||
| 14 | Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quærent: plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua. |
|||
| 15 | Quid clamas super contritione tua? insanabilis est dolor tuus: propter multitudinem iniquitatis tuæ, et propter dura peccata tua, feci hæc tibi. |
|||
| 16 | Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur: et qui te vastant vastabuntur, cunctosque prædatores tuos dabo in prædam. |
|||
| 23 | Ad Damascum. Confusa est Emath et Arphad, quia auditum pessimum audierunt: turbati sunt in mari; præ sollicitudine quiescere non potuit. |
The LORD's judgement on Damascus. Jr.49.23-27 | ||
| 24 | Dissoluta est Damascus, versa est in fugam: tremor apprehendit eam, angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem. |
|||
| 25 | Quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem, urbem lætitiæ? |
|||
| 26 | Ideo cadent juvenes ejus in plateis ejus, et omnes viri prælii conticescent in die illa, ait Dominus exercituum. |
|||
| 27 | Et succendam ignem in muro Damasci, et devorabit mœnia Benadad. |