| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 23 | JEREMIAS PROPHETA | Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) | Jeremias - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 33 | Si igitur interrogaverit te populus iste, vel propheta, aut sacerdos, dicens: Quod est onus Domini? dices ad eos: Vos estis onus: projiciam quippe vos, dicit Dominus. |
The LORD's burden. Jr.23.33-40 | ||
| 34 | Et propheta, et sacerdos, et populus qui dicit: Onus Domini: visitabo super virum illum et super domum ejus. |
|||
| 35 | Hæc dicetis unusquisque ad proximum, et ad fratrem suum: Quid respondit Dominus? et quid locutus est Dominus? |
|||
| 36 | Et onus Domini ultra non memorabitur: quia onus erit unicuique sermo suus, et pervertistis verba Dei viventis, Domini exercituum, Dei nostri. |
|||
| 37 | Hæc dices ad prophetam: Quid respondit tibi Dominus? et quid locutus est Dominus? |
|||
| 38 | Si autem onus Domini dixeritis, propter hoc hæc dicit Dominus: Quia dixistis sermonem istum: Onus Domini, et misi ad vos dicens: Nolite dicere: Onus Domini: |
|||
| 39 | propterea ecce ego tollam vos portans, et derelinquam vos, et civitatem quam dedi vobis et patribus vestris, a facie mea: |
|||
| 40 | et dabo vos in opprobrium sempiternum, et in ignominiam æternam, quæ numquam oblivione delebitur. |