katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

A plot against Jeremiah. Jr.18.18-23

HOME | Notes
18 JEREMIAS PROPHETA Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) Jeremias - Douay Rheims(17c) Reference
18Et dixerunt: Venite, et cogitemus contra Jeremiam cogitationes:
non enim peribit lex a sacerdote,
neque consilium a sapiente,
nec sermo a propheta:
venite, et percutiamus eum lingua,
et non attendamus ad universos sermones ejus.
A plot against Jeremiah. Jr.18.18-23
19Attende, Domine, ad me,
et audi vocem adversariorum meorum.
 
20Numquid redditur pro bono malum,
quia foderunt foveam animæ meæ?
Recordare quod steterim in conspectu tuo
ut loquerer pro eis bonum,
et averterem indignationem tuam ab eis.
 
21Propterea da filios eorum in famem,
et deduc eos in manus gladii:
fiant uxores eorum absque liberis, et viduæ:
et viri earum interficiantur morte:
juvenes eorum confodiantur gladio in prælio:
 
22audiatur clamor de domibus eorum:
adduces enim super eos latronem repente,
quia foderunt foveam ut caperent me,
et laqueos absconderunt pedibus meis.
 
23Tu autem, Domine, scis omne consilium eorum
adversum me in mortem:
ne propitieris iniquitati eorum,
et peccatum eorum a facie tua non deleatur:
fiant corruentes in conspectu tuo;
in tempore furoris tui abutere eis.