| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 13 | JEREMIAS PROPHETA | Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) | Jeremias - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 18 | Dic regi et dominatrici: Humiliamini, sedete, quoniam descendit de capite vestro corona gloriæ vestræ. |
|||
| 19 | Civitates austri clausæ sunt, et non est qui aperiat: translata est omnis Juda transmigratione perfecta. |
|||
| 20 | Levate oculos vestros et videte, qui venitis ab aquilone: ubi est grex qui datus est tibi, pecus inclytum tuum? |
|||
| 21 | Quid dices cum visitaverit te? tu enim docuisti eos adversum te, et erudisti in caput tuum. Numquid non dolores apprehendent te, quasi mulierem parturientem? |
|||
| 22 | Quod si dixeris in corde tuo: Quare venerunt mihi hæc? propter multitudinem iniquitatis tuæ revelata sunt verecundiora tua, pollutæ sunt plantæ tuæ. |
|||
| 23 | Si mutare potest Æthiops pellem suam, aut pardus varietates suas, et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum. |
|||
| 24 | Et disseminabo eos quasi stipulam quæ vento raptatur in deserto. |
|||
| 25 | Hæc sors tua, parsque mensuræ tuæ a me, dicit Dominus, quia oblita es mei, et confisa es in mendacio. |
|||
| 26 | Unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam, et apparuit ignominia tua: |
|||
| 27 | adulteria tua, et hinnitus tuus, scelus fornicationis tuæ: super colles in agro vidi abominationes tuas. Væ tibi, Jerusalem ! non mundaberis post me: usquequo adhuc? |