| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 10 | JEREMIAS PROPHETA | Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) | Jeremias - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 1 | Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, domus Israël. |
Idolatry & true worship. Jr.10.1-11 | ||
| 2 | Hæc dicit Dominus: Juxta vias gentium nolite discere, et a signis cæli nolite metuere, quæ timent gentes, |
|||
| 3 | quia leges populorum vanæ sunt. Quia lignum de saltu præcidit opus manus artificis in ascia: |
|||
| 4 | argento et auro decoravit illud: clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur: |
|||
| 5 | in similitudinem palmæ fabricata sunt, et non loquentur: portata tollentur, quia incedere non valent. Nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere, nec bene. |
|||
| 6 | Non est similis tui, Domine: magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. |
|||
| 7 | Quis non timebit te, o Rex gentium? tuum est enim decus: inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum, nullus est similis tui. |
|||
| 8 | Pariter insipientes et fatui probabuntur: doctrina vanitatis eorum lignum est. |
|||
| 9 | Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz: opus artificis et manus ærarii. Hyacinthus et purpura indumentum eorum: opus artificum universa hæc. |
|||
| 10 | Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus. |
|||
| 11 | Sic ergo dicetis eis: Dii qui cælos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quæ sub cælo sunt ! |