katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Invasion from the north. Jr.6.22-30

HOME | Notes
6 JEREMIAS PROPHETA Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) Jeremias - Douay Rheims(17c) Reference
22Hæc dicit Dominus:
Ecce populus venit de terra aquilonis,
et gens magna consurget a finibus terræ.
Invasion from the north. Jr.6.22-30
23Sagittam et scutum arripiet:
crudelis est et non miserebitur.
Vox ejus quasi mare sonabit:
et super equos ascendent,
præparati quasi vir ad prælium
adversum te, filia Sion.
 
24Audivimus famam ejus;
dissolutæ sunt manus nostræ:
tribulatio apprehendit nos,
dolores ut parturientem.
 
25Nolite exire ad agros,
et in via ne ambuletis,
quoniam gladius inimici,
pavor in circuitu.
 
26Filia populi mei, accingere cilicio,
et conspergere cinere:
luctum unigeniti fac tibi,
planctum amarum,
quia repente veniet vastator super nos.
 
27Probatorem dedi te in populo meo robustum:
et scies, et probabis viam eorum.
 
28Omnes isti principes declinantes,
ambulantes fraudulenter,
æs et ferrum:
universi corrupti sunt.
 
29Defecit sufflatorium;
in igne consumptum est plumbum:
frustra conflavit conflator,
malitiæ enim eorum non sunt consumptæ.
 
30Argentum reprobum vocate eos,
quia Dominus projecit illos.