katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Rebellious Israel. Jr.6.9-15

HOME | Notes
6 JEREMIAS PROPHETA Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) Jeremias - Douay Rheims(17c) Reference
9Hæc dicit Dominus exercituum:
Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israël.
Converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum.
Rebellious Israel. Jr.6.9-15
10Cui loquar, et quem contestabor ut audiat?
ecce incircumcisæ aures eorum,
et audire non possunt:
ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium,
et non suscipient illud.
 
11Idcirco furore Domini plenus sum;
laboravi sustinens.
Effunde super parvulum foris,
et super consilium juvenum simul:
vir enim cum muliere capietur;
senex cum pleno dierum.
 
12Et transibunt domus eorum ad alteros,
agri et uxores pariter,
quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus:
 
13a minore quippe usque ad majorem
omnes avaritiæ student,
et a propheta usque ad sacerdotem
cuncti faciunt dolum.
 
14Et curabant contritionem filiæ populi mei cum ignominia,
dicentes: Pax, pax !
et non erat pax.
 
15Confusi sunt, quia abominationem fecerunt:
quin potius confusione non sunt confusi,
et erubescere nescierunt.
Quam ob rem cadent inter ruentes:
in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus.