| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 5 | JEREMIAS PROPHETA | Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) | Jeremias - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 20 | Annuntiate hoc domui Jacob, et auditum facite in Juda, dicentes: |
God warns his people. Jr.5.20-31 | ||
| 21 | Audi, popule stulte, qui non habes cor: qui habentes oculos, non videtis; et aures, et non auditis. |
|||
| 22 | Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis? qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit: et commovebuntur, et non poterunt; et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud. |
|||
| 23 | Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans: recesserunt, et abierunt. |
|||
| 24 | Et non dixerunt in corde suo: Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, plenitudinem annuæ messis custodientem nobis. |
|||
| 25 | Iniquitates vestræ declinaverunt hæc, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis: |
|||
| 26 | quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros. |
|||
| 27 | Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenæ dolo: ideo magnificati sunt et ditati. |
|||
| 28 | Incrassati sunt et impinguati, et præterierunt sermones meos pessime. Causam viduæ non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt. |
|||
| 29 | Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea? |
|||
| 30 | Stupor et mirabilia facta sunt in terra: |
|||
| 31 | prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus? |