| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 5 | JEREMIAS PROPHETA | Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) | Jeremias - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 1 | Circuite vias Jerusalem, et aspicite, et considerate, et quærite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium, et quærentem fidem: et propitius ero ei. |
The sin of Jerusalem. Jr.5.1-11 | ||
| 2 | Quod si etiam: Vivit Dominus, dixerint, et hoc falso jurabunt. |
|||
| 3 | Domine, oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. |
|||
| 4 | Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui. |
|||
| 5 | Ibo igitur ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui: et ecce magis hi simul confregerunt jugum; ruperunt vincula. |
|||
| 6 | Idcirco percussit eos leo de silva; lupus ad vesperam vastavit eos: pardus vigilans super civitates eorum: omnis qui egressus fuerit ex eis capietur: quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum; confortatæ sunt aversiones eorum. |
|||
| 7 | Super quo propitius tibi esse potero? filii tui dereliquerunt me, et jurant in his qui non sunt dii. Saturavi eos, et mœchati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur. |
|||
| 8 | Equi amatores et emissarii facti sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. |
|||
| 9 | Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea? |
|||
| 10 | Ascendite muros ejus, et dissipate: consummationem autem nolite facere: auferte propagines ejus, quia non sunt Domini. |
|||
| 11 | Prævaricatione enim prævaricata est in me domus Israël, et domus Juda, ait Dominus. |