| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 4 | JEREMIAS PROPHETA | Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) | Jeremias - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 23 | Aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili; et cælos, et non erat lux in eis. |
A vision of coming destruction. Jr.4.23-31 | ||
| 24 | Vidi montes, et ecce movebantur: et omnes colles conturbati sunt. |
|||
| 25 | Intuitus sum, et non erat homo: et omne volatile cæli recessit. |
|||
| 26 | Aspexi, et ecce Carmelus desertus, et omnes urbes ejus destructæ sunt a facie Domini, et a facie iræ furoris ejus. |
|||
| 27 | Hæc enim dicit Dominus: Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam. |
|||
| 28 | Lugebit terra, et mœrebunt cæli desuper, eo quod locutus sum. Cogitavi, et non pœnituit me, nec aversus sum ab eo. |
|||
| 29 | A voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas: ingressi sunt ardua, et ascenderunt rupes: universæ urbes derelictæ sunt, et non habitat in eis homo. |
|||
| 30 | Tu autem vastata, quid facies? cum vestieris te coccino, cum ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris: contempserunt te amatores tui; animam tuam quærent. |
|||
| 31 | Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias ut puerperæ: vox filiæ Sion intermorientis, expandentisque manus suas: Væ mihi, quia defecit anima mea propter interfectos ! |