| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 4 | JEREMIAS PROPHETA | Jeremiah - Wycliffe Bible(14c) | Jeremias - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 13 | Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus ejus: velociores aquilis equi illius. Væ nobis, quoniam vastati sumus. |
Judah surrounded by enemies. Jr.4.13-18 | ||
| 14 | Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias: usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ? |
|||
| 15 | Vox enim annuntiantis a Dan, et notum facientis idolum de monte Ephraim. |
|||
| 16 | Dicite gentibus: Ecce auditum est in Jerusalem custodes venire de terra longinqua, et dare super civitates Juda vocem suam: |
|||
| 17 | quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro, quia me ad iracundiam provocavit, dicit Dominus. |
|||
| 18 | Viæ tuæ et cogitationes tuæ fecerunt hæc tibi: ista malitia tua, quia amara, quia tetigit cor tuum. |