katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Israel - a light to the nations. Is.49.1-7

HOME | Notes
49 ISAIAS PROPHETA Isaiah - Wycliffe Bible(14c) Isaias - Douay Rheims(17c) Reference
1Audite, insulæ,
et attendite, populi de longe:
Dominus ab utero vocavit me;
de ventre matris meæ recordatus est nominis mei.
Israel - a light to the nations. Is.49.1-7
2Et posuit os meum quasi gladium acutum,
in umbra manus suæ protexit me,
et posuit me sicut sagittam electam:
in pharetra sua abscondit me.
 
3Et dixit mihi: Servus meus es tu Israël,
quia in te gloriabor.
 
4Et ego dixi: In vacuum laboravi;
sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi:
ergo judicium meum cum Domino,
et opus meum cum Deo meo.
 
5Et nunc dicit Dominus,
formans me ex utero servum sibi,
ut reducam Jacob ad eum,
et Israël non congregabitur;
et glorificatus sum in oculis Domini,
et Deus meus factus
 
6Et dixit: Parum est ut sis mihi servus
ad suscitandas tribus Jacob,
et fæces Israël convertendas:
ecce dedi te in lucem gentium,
ut sis salus mea
usque ad extremum ter
 
7Hæc dicit Dominus,
redemptor Israël, Sanctus ejus,
ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem,
ad servum dominorum:
Reges videbunt,
et consurgent principes, et ador