| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 45 | ISAIAS PROPHETA | Isaiah - Wycliffe Bible(14c) | Isaias - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 20 | Congregamini, et venite, et accedite simul qui salvati estis ex gentibus: nescierunt qui levant lignum sculpturæ suæ, et rogant deum non salvantem. |
The LORD of the universe & Babylon's idols. Is.45.20-46.13 | ||
| 21 | Annuntiate, et venite, et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc prædixit illud? numquid non ego Dominus, et non est ultra deus absque me? Deu |
|||
| 22 | Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terræ, quia ego Deus, et non est alius. |
|||
| 23 | In memetipso juravi; egredietur de ore meo justitiæ verbum, et non revertetur: quia mihi curvabitur omne genu, et jurabit omnis lingua. |
|||
| 24 | Ergo in Domino, dicet, meæ sunt justitiæ et imperium; ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei. |
|||
| 25 | In Domino justificabitur, et laudabitur omne semen Israël. |
|||
| 1 | Confractus est Bel, contritus est Nabo; facta sunt simulacra eorum bestiis et jumentis, onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem. |
|||
| 2 | Contabuerunt, et contrita sunt simul; non potuerunt salvare portantem, et anima eorum in captivitatem ibit. |
|||
| 3 | Audite me, domus Jacob, et omne residuum domus Israël; qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva. |
|||
| 4 | Usque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo; ego feci, et ego feram; ego portabo, et salvabo. |
|||
| 5 | Cui assimilastis me, et adæquastis, et comparastis me, et fecistis similem? |
|||
| 6 | Qui confertis aurum de sacculo, et argentum statera ponderatis, conducentes aurificem ut faciat deum, et procidunt, et adorant. |
|||
| 7 | Portant illum in humeris gestantes, et ponentes in loco suo, et stabit, ac de loco suo non movebitur: sed et cum clamaverint ad eum, non audiet; de tribulatione non sal |
|||
| 8 | Mementote istud, et confundamini; redite, prævaricatores, ad cor. |
|||
| 9 | Recordamini prioris sæculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra deus, nec est similis mei. |
|||
| 10 | Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quæ necdum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. |
|||
| 11 | Vocans ab oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meæ: et locutus sum, et adducam illud; creavi et faciam illud. |
|||
| 12 | Audite me, duro corde, qui longe estis a justitia. |
|||
| 13 | Prope feci justitiam meam, non elongabitur, et salus mea non morabitur. Dabo in Sion salutem, et in Israël gloriam meam. |