| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 40 | ISAIAS PROPHETA | Isaiah - Wycliffe Bible(14c) | Isaias - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 1 | Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester. |
ISAIAH 2. (The Exile). Words of hope. Is.40.1-11 | ||
| 2 | Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius: suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis |
|||
| 3 | Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. |
|||
| 4 | Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas: |
|||
| 5 | et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est. |
|||
| 6 | Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. |
|||
| 7 | Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fœnum est populus: |
|||
| 8 | exsiccatum est fœnum, et cecidit flos; verbum autem Domini nostri manet in æternum. |
|||
| 9 | Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem: exalta, noli timere. Dic civitatibus Juda: Ecce |
|||
| 10 | ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur: ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo. |
|||
| 11 | Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit; fœtas ipse portabit. |