katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Isaiah's message to Hezekiah. Is.37.21-38

HOME | Notes
37 ISAIAS PROPHETA Isaiah - Wycliffe Bible(14c) Isaias - Douay Rheims(17c) Reference
21Et misit Isaias, filius Amos, ad Ezechiam, dicens: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Pro quibus rogasti me de Sennacherib, rege Assyriorum, Isaiah's message to Hezekiah. Is.37.21-38 | 2Kgs.19.20-37
22hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum: Despexit te et subsannavit te,
virgo filia Sion;
post te caput movit,
filia Jerusalem.
 
23Cui exprobrasti? et quem blasphemasti?
et super quem exaltasti vocem,
et levasti altitudinem oculorum tuorum?
ad Sanctum Israël.
 
24In manu servorum tuorum exprobrasti Domino,
et dixisti: In multitudine quadrigarum mearum
ego ascendi altitudinem montium juga Libani;
et succidam excelsa cedrorum ejus
 
25Ego fodi, et bibi aquam,
et exsiccavi vestigio pedis mei
omnes rivos aggerum.
 
26Numquid non audisti quæ olim fecerim ei?
Ex diebus antiquis ego plasmavi illud;
et nunc adduxi,
et factum est in eradicationem collium compugnantium,
et civitatum muni
 
27Habitatores earum breviata manu
contremuerunt, et confusi sunt.
Facti sunt sicut fœnum agri,
et gramen pascuæ,
et herba tectorum,
quæ exaruit antequam maturesceret.
 
28Habitationem tuam, et egressum tuum,
et introitum tuum cognovi,
et insaniam tuam contra me.
 
29Cum fureres adversum me,
superbia tua ascendit in aures meas.
Ponam ergo circulum in naribus tuis,
et frenum in labiis tuis,
et reducam te in viam
per quem venisti.
 
30Tibi autem hoc erit signum: comede hoc anno quæ sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere; in anno autem tertio seminate et metite, et plantate vineas, et comedit  
31Et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum:  
32quia de Jerusalem exibunt reliquiæ, et salvatio de monte Sion: zelus Domini exercituum faciet istud.  
33Propterea hæc dicit Dominus de rege Assyriorum: Non intrabit civitatem hanc,
et non jaciet ibi sagittam,
et non occupabit eam clypeus,
et non mittet in circuitu ejus ag
 
34In via qua venit, per eam revertetur,
et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.
 
35Et protegam civitatem istam, ut salvem eam
propter me, et propter David, servum meum.
 
36Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum.  
37Et egressus est, et abiit, et reversus est Sennacherib, rex Assyriorum, et habitavit in Ninive.  
38Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar, filii ejus, percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Ararat; et regnavit Asarhaddon, f