katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

The king of Babylonia in the world of the dead. Is.14.4-21

HOME | Notes
14 ISAIAS PROPHETA Isaiah - Wycliffe Bible(14c) Isaias - Douay Rheims(17c) Reference
4sumes parabolam istam
contra regem Babylonis, et dices:
Quomodo cessavit exactor;
quievit tributum?
The king of Babylonia in the world of the dead. Is.14.4-21
5Contrivit Dominus baculum impiorum,
virgam dominantium,
 
6cædentem populos in indignatione
plaga insanabili,
subjicientem in furore gentes,
persequentem crudeliter.
 
7Conquievit et siluit omnis terra,
gavisa est et exsultavit;
 
8abietes quoque lætatæ sunt super te,
et cedri Libani:
ex quo dormisti, non ascendet
qui succidat nos.
 
9Infernus subter conturbatus est
in occursum adventus tui;
suscitavit tibi gigantes.
Omnes principes terræ
surrexerunt de soliis suis,
omnes principes nationum.
 
10Universi respondebunt, et dicent tibi:
Et tu vulneratus es sicut et nos;
nostri similis effectus es.
 
11Detracta est ad inferos superbia tua,
concidit cadaver tuum;
subter te sternetur tinea,
et operimentum tuum erunt vermes.
 
12Quomodo cecidisti de cælo,
Lucifer, qui mane oriebaris?
corruisti in terram,
qui vulnerabas gentes?
 
13Qui dicebas in corde tuo:
In cælum conscendam,
super astra Dei
exaltabo solium meum;
sedebo in monte testamenti,
in lateribus aquilonis;
 
14ascendam super altitudinem nubium,
similis ero Altissimo?
 
15Verumtamen ad infernum detraheris,
in profundum laci.
 
16Qui te viderint, ad te inclinabuntur,
teque prospicient:
Numquid iste est vir qui conturbavit terram,
qui concussit regna,
 
17qui posuit orbem desertum,
et urbes ejus destruxit,
vinctis ejus non aperuit carcerem?
 
18Omnes reges gentium
universi dormierunt in gloria,
vir in domo sua;
 
19tu autem projectus es de sepulchro tuo,
quasi stirps inutilis pollutus,
et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio,
et descenderunt ad fundamenta laci,
quasi cadave
 
20Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura;
tu enim terram tuam disperdidisti,
tu populum tuum occidisti:
non vocabitur in æternum
semen pessimorum.
 
21Præparate filios ejus occisioni,
in iniquitate patrum suorum:
non consurgent, nec hæreditabunt terram,
neque implebunt faciem orbis civitatum.