| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 10 | ISAIAS PROPHETA | Isaiah - Wycliffe Bible(14c) | Isaias - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 5 | Væ Assur ! virga furoris mei et baculus ipse est; in manu eorum indignatio mea. |
Assyria as the instrument of God. Is.10.5-19 | ||
| 6 | Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat prædam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum. |
|||
| 7 | Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor ejus non ita existimabit; sed ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum. |
|||
| 8 | Dicet enim: | |||
| 9 | Numquid non principes mei simul reges sunt? numquid non ut Charcamis, sic Calano? et ut Arphad, sic Emath? numquid non ut Damascus, sic Samaria? |
|||
| 10 | Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria. |
|||
| 11 | Numquid non sicut feci Samariæ et idolis ejus, sic faciam Jerusalem et simulacris ejus? |
|||
| 12 | Et erit, cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Jerusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculoru |
|||
| 13 | Dixit enim: In fortitudine manus meæ feci, et in sapientia mea intellexi; et abstuli terminos populorum, et principes eorum deprædatus sum, et detraxi quasi potens in |
|||
| 14 | Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum; et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi; et non fuit qui moveret penn |
|||
| 15 | Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? Quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur bac |
|||
| 16 | Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum, in pinguibus ejus tenuitatem; et subtus gloriam ejus succensa ardebit quasi combustio ignis. |
|||
| 17 | Et erit lumen Israël in igne, et Sanctus ejus in flamma; et succendetur, et devorabitur spina ejus et vepres in die una. |
|||
| 18 | Et gloria saltus ejus, et carmeli ejus, ab anima usque ad carnem consumetur; et erit terrore profugus. |
|||
| 19 | Et reliquiæ ligni saltus ejus præ paucitate numerabuntur, et puer scribet eos. |