katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible

The evil that men do! Is.5.8-30

HOME | Notes
5 ISAIAS PROPHETA Isaiah - Wycliffe Bible(14c) Isaias - Douay Rheims(17c) Reference
8V? qui conjungitis domum ad domum,
et agrum agro copulatis
usque ad terminum loci !
Numquid habitabitis vos soli
in medio terr??
The evil that men do! Is.5.8-30
9In auribus meis sunt h?c,
dicit Dominus exercituum;
nisi domus mult? desert? fuerint,
grandes et pulchr?, absque habitatore.
 
10Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam,
et triginta modii sementis facient modios tres.
 
11V? qui consurgitis mane
ad ebrietatem sectandam,
et potandum usque ad vesperam,
ut vino ?stuetis !
 
12Cithara, et lyra, et tympanum,
et tibia, et vinum in conviviis vestris;
et opus Domini non respicitis,
nec opera manuum ejus consideratis.
 
13Propterea captivus ductus est populus meus,
quia non habuit scientiam,
et nobiles ejus interierunt fame,
et multitudo ejus siti exaruit.
 
14Propterea dilatavit infernus animam suam,
et aperuit os suum absque ullo termino;
et descendent fortes ejus,
et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum.
 
15Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir,
et oculi sublimium deprimentur.
 
16Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio;
et Deus sanctus sanctificabitur in justitia.
 
17Et pascentur agni juxta ordinem suum,
et deserta in ubertatem versa adven? comedent.
 
18V? qui trahitis iniquitatem
in funiculis vanitatis,
et quasi vinculum plaustri peccatum !
 
19qui dicitis: Festinet,
et cito veniat opus ejus, ut videamus;
et appropiet, et veniat
consilium sancti Isra?l,
et sciemus illud !
 
20V? qui dicitis malum bonum,
et bonum malum;
ponentes tenebras lucem,
et lucem tenebras;
ponentes amarum in dulce,
et dulce in amarum !
 
21V? qui sapientes estis in oculis vestris,
et coram vobismetipsis prudentes.
 
22V? qui potentes estis ad bibendum vinum,
et viri fortes ad miscendam ebrietatem !
 
23qui justificatis impium pro muneribus,
et justitiam justi aufertis ab eo !
 
24Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis,
et calor flamm? exurit,
sic radix eorum quasi favilla erit,
et germen eorum ut pulvis ascendet;
abjecerunt enim legem D
 
25Ideo iratus est furor Domini in populum suum,
et extendit manum suam super eum, et percussit eum:
et conturbati sunt montes,
et facta sunt morticina eorum quasi stercus i
 
26Et elevabit signum in nationibus procul,
et sibilabit ad eum de finibus terr?:
et ecce festinus velociter veniet.
 
27Non est deficiens neque laborans in eo;
non dormitabit, neque dormiet;
neque solvetur cingulum renum ejus,
nec rumpetur corrigia calceamenti ejus.
 
28Sagitt? ejus acut?, et omnes arcus ejus extenti.
Ungul? equorum ejus ut silex,
et rot? ejus quasi impetus tempestatis.
 
29Rugitus ejus ut leonis;
rugiet ut catuli leonum:
et frendet, et tenebit pr?dam,
et amplexabitur, et non erit qui eruat.
 
30Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris:
aspiciemus in terram,
et ecce tenebr? tribulationis,
et lux obtenebrata est in caligine ejus.
 

Notes:

For the Bible in Latin, I have used the Vulgate text at the Clementine Vulgate Project website.
The only English translations from the Vulgate that are readily available are John Wycliffe's 14th century English Bible, and the the Douay Rheims/Challoner versions.
I have used the Wycliffe Bible text from the Wesley Centre website, where you can view this Bible in a number of formats.
I have used the Douay Rheims Text at the Unbound Bible website.
You can view the Douay Rheims Bible in a more readable format at DRBO.ORG website.
The katapi New Study Bible reference section: displays links to parallel passages.
Passage headings are generally as printed in the Bible Society's "Good News Bible", 1976.
To view the Greek Text on this page
, you will need a Unicode font capable of displaying extended Greek characters.
To find out about Unicode fonts, go to Alan Wood's Unicode Resources.

© Paul Ingram 2007.