| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 3 | ISAIAS PROPHETA | Isaiah - Wycliffe Bible(14c) | Isaias - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 16 | Et dixit Dominus: Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito g |
A warning to the women of Jerusalem. Is.3.16-4.1 | ||
| 17 | decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit. |
|||
| 18 | In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum, |
|||
| 19 | et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras, |
|||
| 20 | et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et inaures, |
|||
| 21 | et annulos, et gemmas in fronte pendentes, |
|||
| 22 | et mutatoria, et palliola, et linteamina, et acus, |
|||
| 23 | et specula, et sindones, et vittas, et theristra. |
|||
| 24 | Et erit pro suavi odore fœtor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium. |
|||
| 25 | Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in prælio. |
|||
| 26 | Et mœrebunt atque lugebunt portæ ejus, et desolata in terra sedebit. |
|||
| 1 | Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur: tantummodo invocetur nomen tuum super nos; |