| 7 |
LIBER ECCLESIASTES |
Ecclesiastes - Wycliffe Bible(14c) |
Ecclesiastes - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 2 | Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis. |
|
| Thoughts about life. Ec.7.1-8.1 |
| 3 | Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit. |
|
| |
| 4 | Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis. |
|
| |
| 5 | Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi lætitia. |
|
| |
| 6 | Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi; |
|
| |
| 7 | quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas. |
|
| |
| 8 | Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius. |
|
| |
| 9 | Melior est finis orationis quam principium. Melior est patiens arrogante. |
|
| |
| 10 | Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit. |
|
| |
| 11 | Ne dicas: Quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? stulta enim est hujuscemodi interrogatio. |
|
| |
| 12 | Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem. |
|
| |
| 13 | Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo. |
|
| |
| 14 | Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit. |
|
| |
| 15 | In die bona fruere bonis, et malam diem præcave; sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum justas querimonias. |
|
| |
| 16 | Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ: justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua. |
|
| |
| 17 | Noli esse justus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas. |
|
| |
| 18 | Ne impie agas multum, et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo. |
|
| |
| 19 | Bonum est te sustentare justum: sed et ab illo ne subtrahas manum tuam; quia qui timet Deum nihil negligit. |
|
| |
| 20 | Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis; |
|
| |
| 21 | non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet. |
|
| |
| 22 | Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accomodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi; |
|
| |
| 23 | scit enim conscientia tua quia et tu crebro maledixisti aliis. |
|
| |
| 24 | Cuncta tentavi in sapientia. Dixi: Sapiens efficiar: et ipsa longius recessit a me, |
|
| |
| 25 | multo magis quam erat. Et alta profunditas, quis inveniet eam? |
|
| |
| 26 | Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium: |
|
| |
| 27 | et inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor ejus; vincula sunt manus illius. Qui placet Deo effugiet illam; qui autem peccator est capietur ab illa. |
|
| |
| 28 | Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum ut invenirem rationem, |
|
| |
| 29 | quam adhuc quærit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi; mulierem ex omnibus non inveni. |
|
| |
| 30 | Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus. Quis talis ut sapiens est? et quis cognovit solutionem verbi? |
|
| |
| 1 | Sapientia hominis lucet in vultu ejus, et potentissimus faciem illius commutabit. |
|
| |