| 4 |
LIBER ECCLESIASTES |
Ecclesiastes - Wycliffe Bible(14c) |
Ecclesiastes - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 17 | Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ, qui nesciunt quid faciunt mali. |
|
| Don't make rash promises. Ec.5.1-7 |
| 1 | Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in cælo, et tu super terram; idcirco sint pauci sermones tui. |
|
| |
| 2 | Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia. |
|
| |
| 3 | Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio, sed quodcumque voveris redde: |
|
| |
| 4 | multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere. |
|
| |
| 5 | Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo: Non est providentia: ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum. |
|
| |
| 6 | Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri; tu vero Deum time. |
|
| |