| 1 |
LIBER ECCLESIASTES |
Ecclesiastes - Wycliffe Bible(14c) |
Ecclesiastes - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 12 | Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem; |
|
| The philosopher's experience. Ec.1.12-2.26 |
| 13 | et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. |
|
| |
| 14 | Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus. |
|
| |
| 15 | Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus. |
|
| |
| 16 | Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici. |
|
| |
| 17 | Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus: |
|
| |
| 18 | eo quod in multa sapientia multa sit indignatio; et qui addit scientiam, addit et laborem. |
|
| |
| 1 | Dixi ego in corde meo: Vadam, et affluam deliciis, et fruar bonis; et vidi quod hoc quoque esset vanitas. |
|
| |
| 2 | Risum reputavi errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis? |
|
| |
| 3 | Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animam meam transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum, quo facto opusestsubsolenumerodierumvitæsuæ. |
|
| |
| 4 | Magnificavi opera mea, ædificavi mihi domos, et plantavi vineas; |
|
| |
| 5 | feci hortos et pomaria, et consevi ea cuncti generis arboribus; |
|
| |
| 6 | et exstruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem silvam lignorum germinantium. |
|
| |
| 7 | Possedi servos et ancillas, multamque familiam habui: armenta quoque, et magnos ovium greges, ultra omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem; |
|
| |
| 8 | coacervavi mihi argentum et aurum, et substantias regum ac provinciarum; feci mihi cantores et cantatrices, et delicias filiorum hominum, scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda; |
|
| |
| 9 | et supergressus sum opibus omnes qui ante me fuerunt in Jerusalem: sapientia quoque perseveravit mecum. |
|
| |
| 10 | Et omnia quæ desideraverunt oculi mei non negavi eis, nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his quæ præparaveram; et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo. |
|
| |
| 11 | Cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole. |
|
| |
| 12 | Transivi ad contemplandam sapientiam, erroresque, et stultitiam. (Quid est, inquam, homo, ut sequi possit regem, factorem suum?) |
|
| |
| 13 | Et vidi quod tantum præcederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris. |
|
| |
| 14 | Sapientis oculi in capite ejus; stultus in tenebris ambulat: et didici quod unus utriusque esset interitus. |
|
| |
| 15 | Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas. |
|
| |
| 16 | Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient: moritur doctus similiter ut indoctus. |
|
| |
| 17 | Et idcirco tæduit me vitæ meæ, videntem mala universa esse sub sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus. |
|
| |
| 18 | Rursus detestatus sum omnem industriam meam, qua sub sole studiosissime laboravi, habiturus hæredem post me, |
|
| |
| 19 | quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui: et est quidquam tam vanum? |
|
| |
| 20 | Unde cessavi, renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole. |
|
| |
| 21 | Nam cum alius laboret in sapientia, et doctrina, et sollicitudine, homini otioso quæsita dimittit; et hoc ergo vanitas et magnum malum. |
|
| |
| 22 | Quid enim proderit homini de universo labore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est? |
|
| |
| 23 | Cuncti dies ejus doloribus et ærumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit. Et hoc nonne vanitas est? |
|
| |
| 24 | Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis? et hoc de manu Dei est. |
|
| |
| 25 | Quis ita devorabit et deliciis affluet ut ego? |
|
| |
| 26 | Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam; peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuitDeo; sed et hoc vanitas est, et |
|
| |