katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Warning against adultery. Pr.6.20-7.5

HOME | Notes
6 LIBER PROVERBIORUM SALOMONIS Proverbs - Wycliffe Bible(14c) Proverbs - Douay Rheims(17c) Reference
20Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ. Warning against adultery. Pr.6.20-7.5
21Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo.  
22Cum ambulaveris, gradiantur tecum; cum dormieris, custodiant te: et evigilans loquere cum eis.  
23Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ:  
24ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ.  
25Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius:  
26pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit.  
27Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant?  
28aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus?  
29sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam.  
30Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit: furatur enim ut esurientem impleat animam;  
31deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet.  
32Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam;  
33turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur:  
34quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ,  
35nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.  
1Fili mi, custodi sermones meos, et præcepta mea reconde tibi. Fili,  
2serva mandata mea, et vives; et legem meam quasi pupillam oculi tui:  
3liga eam in digitis tuis, scribe illam in tabulis cordis tui.  
4Dic sapientiæ: Soror mea es, et prudentiam voca amicam tuam:  
5ut custodiant te a muliere extranea, et ab aliena quæ verba sua dulcia facit.