katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

More warnings. Pr.6.1-19

HOME | Notes
6 LIBER PROVERBIORUM SALOMONIS Proverbs - Wycliffe Bible(14c) Proverbs - Douay Rheims(17c) Reference
1Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam: More warnings. Pr.6.1-19
2illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus.  
3Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amic  
4Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ.  
5Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.  
6Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam.  
7Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem,  
8parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.  
9Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo?  
10Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias;  
11et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messistua  
12Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso;  
13annuit oculis, terit pede, digito loquitur,  
14pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat.  
15Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.  
16Sex sunt quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus:  
17oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,  
18cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,  
19proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.