| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 113 | LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS | Psalms - Wycliffe Bible(14c) | Psalms - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 1 | Alleluja. In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro, |
Praise the Lord All Nations. Psalm 114(v113) | ||
| 2 | facta est Judæa sanctificatio ejus; Israël potestas ejus. |
|||
| 3 | Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum. |
|||
| 4 | Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. |
|||
| 5 | Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum? |
|||
| 6 | montes, exsultastis sicut arietes? et colles, sicut agni ovium? |
|||
| 7 | A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob: |
|||
| 8 | qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum. |