| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 104 | LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS | Psalms - Wycliffe Bible(14c) | Psalms - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 1 | Alleluja. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus; annuntiate inter gentes opera ejus. |
BOOK 5. Psalm 105(v104) | ||
| 2 | Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia ejus. |
|||
| 3 | Laudamini in nomine sancto ejus; lætetur cor quærentium Dominum. |
|||
| 4 | Quærite Dominum, et confirmamini; quærite faciem ejus semper. |
|||
| 5 | Mementote mirabilium ejus quæ fecit; prodigia ejus, et judicia oris ejus: |
|||
| 6 | semen Abraham servi ejus; filii Jacob electi ejus. |
|||
| 7 | Ipse Dominus Deus noster; in universa terra judicia ejus. |
|||
| 8 | Memor fuit in sæculum testamenti sui; verbi quod mandavit in mille generationes: |
|||
| 9 | quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac: |
|||
| 10 | et statuit illud Jacob in præceptum, et Israël in testamentum æternum, |
|||
| 11 | dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ: |
|||
| 12 | cum essent numero brevi, paucissimi, et incolæ ejus. |
|||
| 13 | Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. |
|||
| 14 | Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges. |
|||
| 15 | Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. |
|||
| 16 | Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit. |
|||
| 17 | Misit ante eos virum: in servum venundatus est, Joseph. |
|||
| 18 | Humiliaverunt in compedibus pedes ejus; ferrum pertransiit animam ejus: |
|||
| 19 | donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum. |
|||
| 20 | Misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum. |
|||
| 21 | Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ: |
|||
| 22 | ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret. |
|||
| 23 | Et intravit Israël in Ægyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham. |
|||
| 24 | Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus. |
|||
| 25 | Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus. |
|||
| 26 | Misit Moysen servum suum; Aaron quem elegit ipsum. |
|||
| 27 | Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham. |
|||
| 28 | Misit tenebras, et obscuravit; et non exacerbavit sermones suos. |
|||
| 29 | Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum. |
|||
| 30 | Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum. |
|||
| 31 | Dixit, et venit cœnomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum. |
|||
| 32 | Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum. |
|||
| 33 | Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum. |
|||
| 34 | Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus: |
|||
| 35 | et comedit omne fœnum in terra eorum, et comedit omnem fructum terræ eorum. |
|||
| 36 | Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum. |
|||
| 37 | Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus. |
|||
| 38 | Lætata est Ægyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos. |
|||
| 39 | Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem. |
|||
| 40 | Petierunt, et venit coturnix, et pane cæli saturavit eos. |
|||
| 41 | Dirupit petram, et fluxerunt aquæ: abierunt in sicco flumina. |
|||
| 42 | Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum. |
|||
| 43 | Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in lætitia. |
|||
| 44 | Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt: |
|||
| 45 | ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant. |