| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 89 | LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS | Psalms - Wycliffe Bible(14c) | Psalms - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 1 | Oratio Moysi, hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem. |
God our Protector. Psalm 90(v89) | ||
| 2 | Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus. |
|||
| 3 | Ne avertas hominem in humilitatem: et dixisti: Convertimini, filii hominum. |
|||
| 4 | Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quæ præteriit: et custodia in nocte |
|||
| 5 | quæ pro nihilo habentur, eorum anni erunt. |
|||
| 6 | Mane sicut herba transeat; mane floreat, et transeat; vespere decidat, induret, et arescat. |
|||
| 7 | Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus. |
|||
| 8 | Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo; sæculum nostrum in illuminatione vultus tui. |
|||
| 9 | Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur; |
|||
| 10 | dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur. |
|||
| 11 | Quis novit potestatem iræ tuæ, et præ timore tuo iram tuam |
|||
| 12 | dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia. |
|||
| 13 | Convertere, Domine; usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos. |
|||
| 14 | Repleti sumus mane misericordia tua; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris. |
|||
| 15 | Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti; annis quibus vidimus mala. |
|||
| 16 | Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum. |
|||
| 17 | Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige. |
|||
| 1 | Laus cantici David. Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cæli commorabitur. |
God our Protector. Psalm 91(v90) | ||
| 2 | Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum; Deus meus, sperabo in eum. |
|||
| 3 | Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero. |
|||
| 4 | Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis. |
|||
| 5 | Scuto circumdabit te veritas ejus: non timebis a timore nocturno; |
|||
| 6 | a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et dæmonio meridiano. |
|||
| 7 | Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit. |
|||
| 8 | Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis. |
|||
| 9 | Quoniam tu es, Domine, spes mea; Altissimum posuisti refugium tuum. |
|||
| 10 | Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. |
|||
| 11 | Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. |
|||
| 12 | In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. |
|||
| 13 | Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. |
|||
| 14 | Quoniam in me speravit, liberabo eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum. |
|||
| 15 | Clamabit ad me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum, et glorificabo eum. |
|||
| 16 | Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum. |
|||
| 1 | Psalmus cantici, in die sabbati. | We Praise Thee O God!. Psalm 92(v91) | ||
| 2 | Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime: |
|||
| 3 | ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem, |
|||
| 4 | in decachordo, psalterio; cum cantico, in cithara. |
|||
| 5 | Quia delectasti me, Domine, in factura tua; et in operibus manuum tuarum exsultabo. |
|||
| 6 | Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ. |
|||
| 7 | Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc. |
|||
| 8 | Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sæculum sæculi: |
|||
| 9 | tu autem Altissimus in æternum, Domine. |
|||
| 10 | Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem. |
|||
| 11 | Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi. |
|||
| 12 | Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. |
|||
| 13 | Justus ut palma florebit; sicut cedrus Libani multiplicabitur. |
|||
| 14 | Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. |
|||
| 15 | Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt: |
|||
| 16 | ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo. |
|||
| 1 | Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. Dominus regnavit, decorem indutus est: indutusestDominusfortitudinem, et præcinxit se. Etenim firmavi |
We Praise Thee O God!. Psalm 93(v92) | ||
| 2 | Parata sedes tua ex tunc; a sæculo tu es. |
|||
| 3 | Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam; elevaverunt flumina fluctus suos, |
|||
| 4 | a vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris; mirabilis in altis Dominus. |
|||
| 5 | Testimonia tua credibilia facta sunt nimis; domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum. |
|||
| 1 | Psalmus ipsi David, quarta sabbati. Deus ultionum Dominus; Deus ultionum libere egit. |
The Lord, King & Judge. Psalm 94(v93) | ||
| 2 | Exaltare, qui judicas terram; redde retributionem superbis. |
|||
| 3 | Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur; |
|||
| 4 | effabuntur et loquentur iniquitatem; loquentur omnes qui operantur injustitiam? |
|||
| 5 | Populum tuum, Domine, humiliaverunt, et hæreditatem tuam vexaverunt. |
|||
| 6 | Viduam et advenam interfecerunt, et pupillos occiderunt. |
|||
| 7 | Et dixerunt: Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob. |
|||
| 8 | Intelligite, insipientes in populo; et stulti, aliquando sapite. |
|||
| 9 | Qui plantavit aurem non audiet? aut qui finxit oculum non considerat? |
|||
| 10 | Qui corripit gentes non arguet, qui docet hominem scientiam? |
|||
| 11 | Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanæ sunt. |
|||
| 12 | Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum: |
|||
| 13 | ut mitiges ei a diebus malis, donec fodiatur peccatori fovea. |
|||
| 14 | Quia non repellet Dominus plebem suam, et hæreditatem suam non derelinquet, |
|||
| 15 | quoadusque justitia convertatur in judicium: et qui juxta illam, omnes qui recto sunt corde. |
|||
| 16 | Quis consurget mihi adversus malignantes? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem? |
|||
| 17 | Nisi quia Dominus adjuvit me, paulominus habitasset in inferno anima mea. |
|||
| 18 | Si dicebam: Motus est pes meus: misericordia tua, Domine, adjuvabat me. |
|||
| 19 | Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam. |
|||
| 20 | Numquid adhæret tibi sedes iniquitatis, qui fingis laborem in præcepto? |
|||
| 21 | Captabunt in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabunt. |
|||
| 22 | Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in adjutorium spei meæ. |
|||
| 23 | Et reddet illis iniquitatem ipsorum, et in malitia eorum disperdet eos: disperdet illos Dominus Deus noster. |
|||
| 1 | Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino; jubilemus Deo salutari nostro; |
The Lord is King!. Psalm 95(v94) | ||
| 2 | præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei: |
|||
| 3 | quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos. |
|||
| 4 | Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt; |
|||
| 5 | quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt. |
|||
| 6 | Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos: |
|||
| 7 | quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus. |
|||
| 8 | Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra |
|||
| 9 | sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, et viderunt opera mea. |
|||
| 10 | Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde. |
|||
| 11 | Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam. |
|||
| 1 | Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra. |
We Praise Thee O God!. Psalm 96(v95) | ||
| 2 | Cantate Domino, et benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus. |
|||
| 3 | Annuntiate inter gentes gloriam ejus; in omnibus populis mirabilia ejus. |
|||
| 4 | Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos. |
|||
| 5 | Quoniam omnes dii gentium dæmonia; Dominus autem cælos fecit. |
|||
| 6 | Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus. |
|||
| 7 | Afferte Domino, patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem; |
|||
| 8 | afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus; |
|||
| 9 | adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra; |
|||
| 10 | dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur; judicabit populos in æquitate. |
|||
| 11 | Lætentur cæli, et exsultet terra; commoveatur mare et plenitudo ejus; |
|||
| 12 | gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum |
|||
| 13 | a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua. |
|||
| 1 | Huic David, quando terra ejus restituta est. Dominus regnavit: exsultet terra; lætentur insulæ multæ. |
The Lord is King!. Psalm 97(v96) | ||
| 2 | Nubes et caligo in circuitu ejus; justitia et judicium correctio sedis ejus. |
|||
| 3 | Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. |
|||
| 4 | Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ; vidit, et commota est terra. |
|||
| 5 | Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini; a facie Domini omnis terra. |
|||
| 6 | Annuntiaverunt cæli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus. |
|||
| 7 | Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes angeli ejus. |
|||
| 8 | Audivit, et lætata est Sion, et exsultaverunt filiæ Judæ propter judicia tua, Domine. |
|||
| 9 | Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram; nimis exaltatus es super omnes deos. |
|||
| 10 | Qui diligitis Dominum, odite malum: custodit Dominus animas sanctorum suorum; de manu peccatoris liberabit eos. |
|||
| 11 | Lux orta est justo, et rectis corde lætitia. |
|||
| 12 | Lætamini, justi, in Domino, et confitemini memoriæ sanctificationis ejus. |
|||
| 1 | Psalmus ipsi David. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus. |
Let us Praise the Lord!. Psalm 98(v97) | ||
| 2 | Notum fecit Dominus salutare suum; in conspectu gentium revelavit justitiam suam. |
|||
| 3 | Recordatus est misericordiæ suæ, et veritatis suæ domui Israël. Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri. |
|||
| 4 | Jubilate Deo, omnis terra; cantate, et exsultate, et psallite. |
|||
| 5 | Psallite Domino in cithara; in cithara et voce psalmi; |
|||
| 6 | in tubis ductilibus, et voce tubæ corneæ. Jubilate in conspectu regis Domini: |
|||
| 7 | moveatur mare, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et qui habitant in eo. |
|||
| 8 | Flumina plaudent manu; simul montes exsultabunt |
|||
| 9 | a conspectu Domini: quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrarum in justitia, et populos in æquitate. |
|||
| 1 | Psalmus ipsi David. Dominus regnavit: irascantur populi; qui sedet super cherubim: moveatur terra. |
Profession of Integrity. Psalm 99(v98) | ||
| 2 | Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos. |
|||
| 3 | Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est, |
|||
| 4 | et honor regis judicium diligit. Tu parasti directiones; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti. |
|||
| 5 | Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est. |
|||
| 6 | Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus: invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos; |
|||
| 7 | in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia ejus, et præceptum quod dedit illis. |
|||
| 8 | Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum. |
|||
| 9 | Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster. |
|||
| 1 | Psalmus in confessione. | Profession of Integrity. Psalm 100(v99) | ||
| 2 | Jubilate Deo, omnis terra; servite Domino in lætitia. Introite in conspectu ejus in exsultatione. |
|||
| 3 | Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et non ipsi nos: populus ejus, et oves pascuæ ejus. |
|||
| 4 | Introite portas ejus in confessione; atria ejus in hymnis: confitemini illi. Laudate nomen ejus, |
|||
| 5 | quoniam suavis est Dominus, in æternum misericordia ejus, et usque in generationem et generationem veritas ejus. |
|||
| 1 | Psalmus ipsi David. Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine; psallam, |
Profession of Integrity. Psalm 101(v100) | ||
| 2 | et intelligam in via immaculata: quando venies ad me? Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meæ. |
|||
| 3 | Non proponebam ante oculos meos rem injustam; facientes prævaricationes odivi; non adhæsit mihi |
|||
| 4 | cor pravum; declinantem a me malignum non cognoscebam. |
|||
| 5 | Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar: superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam. |
|||
| 6 | Oculi mei ad fideles terræ, ut sedeant mecum; ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat. |
|||
| 7 | Non habitabit in medio domus meæ qui facit superbiam; qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum. |
|||
| 8 | In matutino interficiebam omnes peccatores terræ, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem. |
|||
| 1 | Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam. | Penitential Psalm - Help Me O Lord!. Psalm 102(v101) | ||
| 2 | Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat. |
|||
| 3 | Non avertas faciem tuam a me: in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me. |
|||
| 4 | Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt. |
|||
| 5 | Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum. |
|||
| 6 | A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ. |
|||
| 7 | Similis factus sum pellicano solitudinis; factus sum sicut nycticorax in domicilio. |
|||
| 8 | Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. |
|||
| 9 | Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant: |
|||
| 10 | quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam, |
|||
| 11 | a facie iræ et indignationis tuæ: quia elevans allisisti me. |
|||
| 12 | Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fœnum arui. |
|||
| 13 | Tu autem, Domine, in æternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem. |
|||
| 14 | Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus: |
|||
| 15 | quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terræ ejus miserebuntur. |
|||
| 16 | Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam: |
|||
| 17 | quia ædificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua. |
|||
| 18 | Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum. |
|||
| 19 | Scribantur hæc in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum. |
|||
| 20 | Quia prospexit de excelso sancto suo; Dominus de cælo in terram aspexit: |
|||
| 21 | ut audiret gemitus compeditorum; ut solveret filios interemptorum: |
|||
| 22 | ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem: |
|||
| 23 | in conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino. |
|||
| 24 | Respondit ei in via virtutis suæ: Paucitatem dierum meorum nuntia mihi: |
|||
| 25 | ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui. |
|||
| 26 | Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cæli. |
|||
| 27 | Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; |
|||
| 28 | tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. |
|||
| 29 | Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in sæculum dirigetur. |
|||
| 1 | Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus. |
God & His People. Psalm 103(v102) | ||
| 2 | Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus. |
|||
| 3 | Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis; qui sanat omnes infirmitates tuas: |
|||
| 4 | qui redimit de interitu vitam tuam; qui coronat te in misericordia et miserationibus: |
|||
| 5 | qui replet in bonis desiderium tuum; renovabitur ut aquilæ juventus tua: |
|||
| 6 | faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus. |
|||
| 7 | Notas fecit vias suas Moysi; filiis Israël voluntates suas. |
|||
| 8 | Miserator et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors. |
|||
| 9 | Non in perpetuum irascetur, neque in æternum comminabitur. |
|||
| 10 | Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. |
|||
| 11 | Quoniam secundum altitudinem cæli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se; |
|||
| 12 | quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras. |
|||
| 13 | Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se. |
|||
| 14 | Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum; recordatus est quoniam pulvis sumus. |
|||
| 15 | Homo, sicut fœnum dies ejus; tamquam flos agri, sic efflorebit: |
|||
| 16 | quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum. |
|||
| 17 | Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum, |
|||
| 18 | his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea. |
|||
| 19 | Dominus in cælo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur. |
|||
| 20 | Benedicite Domino, omnes angeli ejus: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus. |
|||
| 21 | Benedicite Domino, omnes virtutes ejus; ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus. |
|||
| 22 | Benedicite Domino, omnia opera ejus: in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino. |
|||
| 1 | Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino: Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti, |
The Lord's Goodness to His People. Psalm 104(v103) | ||
| 2 | amictus lumine sicut vestimento. Extendens cælum sicut pellem, |
|||
| 3 | qui tegis aquis superiora ejus: qui ponis nubem ascensum tuum; qui ambulas super pennas ventorum: |
|||
| 4 | qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem. |
|||
| 5 | Qui fundasti terram super stabilitatem suam: non inclinabitur in sæculum sæculi. |
|||
| 6 | Abyssus sicut vestimentum amictus ejus; super montes stabunt aquæ. |
|||
| 7 | Ab increpatione tua fugient; a voce tonitrui tui formidabunt. |
|||
| 8 | Ascendunt montes, et descendunt campi, in locum quem fundasti eis. |
|||
| 9 | Terminum posuisti quem non transgredientur, neque convertentur operire terram. |
|||
| 10 | Qui emittis fontes in convallibus; inter medium montium pertransibunt aquæ. |
|||
| 11 | Potabunt omnes bestiæ agri; expectabunt onagri in siti sua. |
|||
| 12 | Super ea volucres cæli habitabunt; de medio petrarum dabunt voces. |
|||
| 13 | Rigans montes de superioribus suis; de fructu operum tuorum satiabitur terra: |
|||
| 14 | producens fœnum jumentis, et herbam servituti hominum, ut educas panem de terra, |
|||
| 15 | et vinum lætificet cor hominis: ut exhilaret faciem in oleo, et panis cor hominis confirmet. |
|||
| 16 | Saturabuntur ligna campi, et cedri Libani quas plantavit: |
|||
| 17 | illic passeres nidificabunt: herodii domus dux est eorum. |
|||
| 18 | Montes excelsi cervis; petra refugium herinaciis. |
|||
| 19 | Fecit lunam in tempora; sol cognovit occasum suum. |
|||
| 20 | Posuisti tenebras, et facta est nox; in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ: |
|||
| 21 | catuli leonum rugientes ut rapiant, et quærant a Deo escam sibi. |
|||
| 22 | Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis collocabuntur. |
|||
| 23 | Exibit homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperum. |
|||
| 24 | Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! omnia in sapientia fecisti; impleta est terra possessione tua. |
|||
| 25 | Hoc mare magnum et spatiosum manibus; illic reptilia quorum non est numerus: animalia pusilla cum magnis. |
|||
| 26 | Illic naves pertransibunt; draco iste quem formasti ad illudendum ei. |
|||
| 27 | Omnia a te expectant ut des illis escam in tempore. |
|||
| 28 | Dante te illis, colligent; aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate. |
|||
| 29 | Avertente autem te faciem, turbabuntur; auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur. |
|||
| 30 | Emittes spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terræ. |
|||
| 31 | Sit gloria Domini in sæculum; lætabitur Dominus in operibus suis. |
|||
| 32 | Qui respicit terram, et facit eam tremere; qui tangit montes, et fumigant. |
|||
| 33 | Cantabo Domino in vita mea; psallam Deo meo quamdiu sum. |
|||
| 34 | Jucundum sit ei eloquium meum; ego vero delectabor in Domino. |
|||
| 35 | Deficiant peccatores a terra, et iniqui, ita ut non sint. Benedic, anima mea, Domino. |
|||
| 1 | Alleluja. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus; annuntiate inter gentes opera ejus. |
BOOK 5. Psalm 105(v104) | ||
| 2 | Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia ejus. |
|||
| 3 | Laudamini in nomine sancto ejus; lætetur cor quærentium Dominum. |
|||
| 4 | Quærite Dominum, et confirmamini; quærite faciem ejus semper. |
|||
| 5 | Mementote mirabilium ejus quæ fecit; prodigia ejus, et judicia oris ejus: |
|||
| 6 | semen Abraham servi ejus; filii Jacob electi ejus. |
|||
| 7 | Ipse Dominus Deus noster; in universa terra judicia ejus. |
|||
| 8 | Memor fuit in sæculum testamenti sui; verbi quod mandavit in mille generationes: |
|||
| 9 | quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac: |
|||
| 10 | et statuit illud Jacob in præceptum, et Israël in testamentum æternum, |
|||
| 11 | dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ: |
|||
| 12 | cum essent numero brevi, paucissimi, et incolæ ejus. |
|||
| 13 | Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. |
|||
| 14 | Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges. |
|||
| 15 | Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. |
|||
| 16 | Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit. |
|||
| 17 | Misit ante eos virum: in servum venundatus est, Joseph. |
|||
| 18 | Humiliaverunt in compedibus pedes ejus; ferrum pertransiit animam ejus: |
|||
| 19 | donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum. |
|||
| 20 | Misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum. |
|||
| 21 | Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ: |
|||
| 22 | ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret. |
|||
| 23 | Et intravit Israël in Ægyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham. |
|||
| 24 | Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus. |
|||
| 25 | Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus. |
|||
| 26 | Misit Moysen servum suum; Aaron quem elegit ipsum. |
|||
| 27 | Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham. |
|||
| 28 | Misit tenebras, et obscuravit; et non exacerbavit sermones suos. |
|||
| 29 | Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum. |
|||
| 30 | Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum. |
|||
| 31 | Dixit, et venit cœnomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum. |
|||
| 32 | Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum. |
|||
| 33 | Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum. |
|||
| 34 | Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus: |
|||
| 35 | et comedit omne fœnum in terra eorum, et comedit omnem fructum terræ eorum. |
|||
| 36 | Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum. |
|||
| 37 | Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus. |
|||
| 38 | Lætata est Ægyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos. |
|||
| 39 | Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem. |
|||
| 40 | Petierunt, et venit coturnix, et pane cæli saturavit eos. |
|||
| 41 | Dirupit petram, et fluxerunt aquæ: abierunt in sicco flumina. |
|||
| 42 | Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum. |
|||
| 43 | Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in lætitia. |
|||
| 44 | Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt: |
|||
| 45 | ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant. |
|||
| 1 | Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. |
BOOK 5. Psalm 106(v105) | ||
| 2 | Quis loquetur potentias Domini; auditas faciet omnes laudes ejus? |
|||
| 3 | Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore. |
|||
| 4 | Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui; visita nos in salutari tuo: |
|||
| 5 | ad videndum in bonitate electorum tuorum; ad lætandum in lætitia gentis tuæ: ut lauderis cum hæreditate tua. |
|||
| 6 | Peccavimus cum patribus nostris: injuste egimus; iniquitatem fecimus. |
|||
| 7 | Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua; non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ. Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum; |
|||
| 8 | et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam. |
|||
| 9 | Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est, et deduxit eos in abyssis sicut in deserto. |
|||
| 10 | Et salvavit eos de manu odientium, et redemit eos de manu inimici. |
|||
| 11 | Et operuit aqua tribulantes eos; unus ex eis non remansit. |
|||
| 12 | Et crediderunt verbis ejus, et laudaverunt laudem ejus. |
|||
| 13 | Cito fecerunt; obliti sunt operum ejus: et non sustinuerunt consilium ejus. |
|||
| 14 | Et concupierunt concupiscentiam in deserto, et tentaverunt Deum in inaquoso. |
|||
| 15 | Et dedit eis petitionem ipsorum, et misit saturitatem in animas eorum. |
|||
| 16 | Et irritaverunt Moysen in castris; Aaron, sanctum Domini. |
|||
| 17 | Aperta est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron. |
|||
| 18 | Et exarsit ignis in synagoga eorum: flamma combussit peccatores. |
|||
| 19 | Et fecerunt vitulum in Horeb, et adoraverunt sculptile. |
|||
| 20 | Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fœnum. |
|||
| 21 | Obliti sunt Deum qui salvavit eos; qui fecit magnalia in Ægypto, |
|||
| 22 | mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro. |
|||
| 23 | Et dixit ut disperderet eos, si non Moyses, electus ejus, stetisset in confractione in conspectu ejus, ut averteret iram ejus, nedisperdereteos. |
|||
| 24 | Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem; non crediderunt verbo ejus. |
|||
| 25 | Et murmuraverunt in tabernaculis suis; non exaudierunt vocem Domini. |
|||
| 26 | Et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto: |
|||
| 27 | et ut dejiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus. |
|||
| 28 | Et initiati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum. |
|||
| 29 | Et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et multiplicata est in eis ruina. |
|||
| 30 | Et stetit Phinees, et placavit, et cessavit quassatio. |
|||
| 31 | Et reputatum est ei in justitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum. |
|||
| 32 | Et irritaverunt eum ad aquas contradictionis, et vexatus est Moyses propter eos: |
|||
| 33 | quia exacerbaverunt spiritum ejus, et distinxit in labiis suis. |
|||
| 34 | Non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis: |
|||
| 35 | et commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum; |
|||
| 36 | et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum. |
|||
| 37 | Et immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis. |
|||
| 38 | Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infectaest terra in sanguinibus, |
|||
| 39 | et contaminata est in operibus eorum: et fornicati sunt in adinventionibus suis. |
|||
| 40 | Et iratus est furore Dominus in populum suum, et abominatus est hæreditatem suam. |
|||
| 41 | Et tradidit eos in manus gentium; et dominati sunt eorum qui oderunt eos. |
|||
| 42 | Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum; |
|||
| 43 | sæpe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo, et humiliati sunt in iniquitatibus suis. |
|||
| 44 | Et vidit cum tribularentur, et audivit orationem eorum. |
|||
| 45 | Et memor fuit testamenti sui, et pœnituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ: |
|||
| 46 | et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos. |
|||
| 47 | Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus: ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur inlaude tua. |
|||
| 48 | Benedictus Dominus Deus Israël, a sæculo et usque in sæculum; et dicet omnis populus: Fiat, fiat. |