| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 87 | LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS | Psalms - Wycliffe Bible(14c) | Psalms - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 1 | Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ. | Help Me O Lord!. Psalm 88(v87) | ||
| 2 | Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi et nocte coram te. |
|||
| 3 | Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam. |
|||
| 4 | Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit. |
|||
| 5 | Æstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio, |
|||
| 6 | inter mortuos liber; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt. |
|||
| 7 | Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis. |
|||
| 8 | Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me. |
|||
| 9 | Longe fecisti notos meos a me; posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar; |
|||
| 10 | oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die; expandi ad te manus meas. |
|||
| 11 | Numquid mortuis facies mirabilia? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi? |
|||
| 12 | Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione? |
|||
| 13 | Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? et justitia tua in terra oblivionis? |
|||
| 14 | Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te. |
|||
| 15 | Ut quid, Domine, repellis orationem meam; avertis faciem tuam a me? |
|||
| 16 | Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus. |
|||
| 17 | In me transierunt iræ tuæ, et terrores tui conturbaverunt me: |
|||
| 18 | circumdederunt me sicut aqua tota die; circumdederunt me simul. |
|||
| 19 | Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria. |