| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 80 | LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS | Psalms - Wycliffe Bible(14c) | Psalms - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 1 | In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph. | Psalm for the Feast of Tabernacles. Psalm 81(v80) | ||
| 2 | Exsultate Deo adjutori nostro; jubilate Deo Jacob. |
|||
| 3 | Sumite psalmum, et date tympanum; psalterium jucundum cum cithara. |
|||
| 4 | Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ: |
|||
| 5 | quia præceptum in Israël est, et judicium Deo Jacob. |
|||
| 6 | Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti; linguam quam non noverat, audivit. |
|||
| 7 | Divertit ab oneribus dorsum ejus; manus ejus in cophino servierunt. |
|||
| 8 | In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis; probavi te apud aquam contradictionis. |
|||
| 9 | Audi, populus meus, et contestabor te. Israël, si audieris me, |
|||
| 10 | non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum. |
|||
| 11 | Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud. |
|||
| 12 | Et non audivit populus meus vocem meam, et Israël non intendit mihi. |
|||
| 13 | Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum; ibunt in adinventionibus suis. |
|||
| 14 | Si populus meus audisset me, Israël si in viis meis ambulasset, |
|||
| 15 | pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam. |
|||
| 16 | Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula. |
|||
| 17 | Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos. |