| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 74 | LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS | Psalms - Wycliffe Bible(14c) | Psalms - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 1 | In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph. | God the Judge. Psalm 75(v74) | ||
| 2 | Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum; narrabimus mirabilia tua. |
|||
| 3 | Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. |
|||
| 4 | Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas ejus. |
|||
| 5 | Dixi iniquis: Nolite inique agere: et delinquentibus: Nolite exaltare cornu: |
|||
| 6 | nolite extollere in altum cornu vestrum; nolite loqui adversus Deum iniquitatem. |
|||
| 7 | Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus: |
|||
| 8 | quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat: |
|||
| 9 | quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc; verumtamen fæx ejus non est exinanita: bibent omnes peccatores terræ. |
|||
| 10 | Ego autem annuntiabo in sæculum; cantabo Deo Jacob: |
|||
| 11 | et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi. |