| katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible |
|---|
| 9 | LIBER PSALMORUM IUXTA HEBRAICUM TRANSLATUS | Psalms - Wycliffe Bible(14c) | Psalms - Douay Rheims(17c) | Reference |
|---|---|---|---|---|
| 22 | Ut quid, Domine, recessisti longe; despicis in opportunitatibus, in tribulatione? |
Confidence in the Lord. Psalm 10(v9b) | ||
| 23 | Dum superbit impius, incenditur pauper: comprehenduntur in consiliis quibus cogitant. |
|||
| 24 | Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et iniquus benedicitur. |
|||
| 25 | Exacerbavit Dominum peccator: secundum multitudinem iræ suæ, non quæret. |
|||
| 26 | Non est Deus in conspectu ejus; inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus; omnium inimicorumsuorum dominabitur. |
|||
| 27 | Dixit enim in corde suo: Non movebor a generatione in generationem, sine malo. |
For he seide in his herte, Y schal not be moued, fro generacioun in to generacioun without yuel. | ||
| 28 | Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo; sub lingua ejus labor et dolor. |
|||
| 29 | Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem. |
|||
| 30 | Oculi ejus in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem; rapere pauperem dum attrahit eum. |
|||
| 31 | In laqueo suo humiliabit eum; inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum. |
|||
| 32 | Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus; avertit faciem suam, ne videat in finem. |
|||
| 33 | Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua; ne obliviscaris pauperum. |
|||
| 34 | Propter quid irritavit impius Deum? dixit enim in corde suo: Non requiret. |
|||
| 35 | Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper; orphano tu eris adjutor. |
|||
| 36 | Contere brachium peccatoris et maligni; quæretur peccatum illius, et non invenietur. |
|||
| 37 | Dominus regnabit in æternum, et in sæculum sæculi; peribitis, gentes, de terra illius. |
|||
| 38 | Desiderium pauperum exaudivit Dominus; præparationem cordis eorum audivit auris tua: |
|||
| 39 | judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram. |
|||
| 8 | Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit: æquitatem vidit vultus ejus. |