| 14 |
2 MACHABEES |
2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) |
2 Machabees - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 11 | Talibus autem ab hoc dictis, et ceteri amici hostiliter se habentes adversus Judam, inflammaverunt Demetrium. |
|
| Demetrius sends Nicanor to attack Judas. 2Mace.14.11-25 |
| 12 | Qui statim Nicanorem præpositum elephantorum ducem misit in Judæam: |
|
| |
| 13 | datis mandatis ut ipsum quidem Judam caperet: eos vero qui cum illo erant, dispergeret, et constitueret Alcimum maximi templi summum sacerdotem. |
|
| |
| 14 | Tunc gentes quæ de Judæa fugerant Judam, gregatim se Nicanori miscebant, miserias et clades Judæorum prosperitates rerum suarum existimantes. |
|
| |
| 15 | Audito itaque Judæi Nicanoris adventu, et conventu nationum, conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit, ut in æternum custodiret, quique suam portionem signis evidentibus protegit. |
|
| |
| 16 | Imperante autem duce, statim inde moverunt, conveneruntque ad castellum Dessau. |
|
| |
| 17 | Simon vero frater Judæ commiserat cum Nicanore: sed conterritus est repentino adventu adversariorum. |
|
| |
| 18 | Nicanor tamen, audiens virtutem comitum Judæ, et animi magnitudinem quam pro patriæ certaminibus habebant, sanguine judicium facere metuebat. |
|
| |
| 19 | Quam ob rem præmisit Posidonium, et Theodotium, et Matthiam, ut darent dextras atque acciperent. |
|
| |
| 20 | Et cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem retulisset, omnium una fuit sententia amicitiis annuere. |
|
| |
| 21 | Itaque diem constituerunt, qua secreto inter se agerent: et singulis sellæ prolatæ sunt, et positæ. |
|
| |
| 22 | Præcepit autem Judas armatos esse locis opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur: et congruum colloquium fecerunt. |
|
| |
| 23 | Morabatur autem Nicanor Jerosolymis, nihilque inique agebat: gregesque turbarum quæ congregatæ fuerant, dimisit. |
|
| |
| 24 | Habebat autem Judam semper carum ex animo, et erat viro inclinatus. |
|
| |
| 25 | Rogavitque eum ducere uxorem, filiosque procreare. Nuptias fecit: quiete egit, communiterque vivebant. |
|
| |