| 11 |
2 MACHABEES |
2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) |
2 Machabees - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 34 | Miserunt autem etiam Romani epistolam, ita se habentem: Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum, populo Judæorum salutem. |
|
| Letter: Quintus Memmius & Titus Manius to the Jews. (164 BCE) 2Mace.11.34-38 |
| 35 | De his quæ Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos concessimus. |
|
| |
| 36 | De quibus autem ad regem judicavit referendum, confestim aliquem mittere, diligentius inter vos conferentes, ut decernamus, sicut congruit vobis: nos enim Antiochiam accedimus. |
|
| |
| 37 | Ideoque festinate rescribere, ut nos quoque sciamus cujus estis voluntatis. |
|
| |
| 38 | Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quintadecima die mensis Xanthici. |
|
| |