katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible

Letter: Antiochus IV Epiphanes to the Jews. (164 BCE) 2Mace.11.27-33

HOME | Notes
11 2 MACHABEES 2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) 2 Machabees - Douay Rheims(17c) Reference
27Ad Judæos vero regis epistola talis erat: Rex Antiochus senatui Judæorum, et ceteris Judæis salutem. Letter: Antiochus IV Epiphanes to the Jews. (164 BCE) 2Mace.11.27-33
28Si valetis, sic estis ut volumus: sed et ipsi bene valemus.  
29Adiit nos Menelaus, dicens velle vos descendere ad vestros, qui sunt apud nos.  
30His igitur qui commeant usque ad diem trigesimum mensis Xanthici, damus dextras securitatis,  
31ut Judæi utantur cibis et legibus suis, sicut et prius: et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his quæ per ignorantiam gesta sunt.  
32Misimus autem et Menelaum, qui vos alloquatur.  
33Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quintadecima die.