katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible

Judas Maccabaeus defeats the Idumeans. 2Mace.10.14-23

HOME | Notes
10 2 MACHABEES 2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) 2 Machabees - Douay Rheims(17c) Reference
14Gorgias autem cum esset dux locorum, assumptis advenis, frequenter Judæos debellabat. Judas Maccabaeus defeats the Idumeans. 2Mace.10.14-23 | 1Mace.5.1-8
15Judæi vero qui tenebant opportunas munitiones, fugatos ab Jerosolymis suscipiebant, et bellare tentabant.  
16Hi vero qui erant cum Machabæo, per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adjutor, impetum fecerunt in munitiones Idumæorum:  
17multaque vi insistentes, loca obtinuerunt, occurrentes interemerunt, et omnes simul non minus viginti millibus trucidaverunt.  
18Quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas, omnem apparatum ad repugnandum habentes,  
19Machabæus ad eorum expugnationem relicto Simone, et Josepho, itemque Zachæo, eisque qui cum ipsis erant satis multis, ipse ad eas quæ amplius perurgebant pugnas conversus est.  
20Hi vero qui cum Simone erant, cupiditate ducti, a quibusdam qui in turribus erant, suasi sunt pecunia: et septuaginta millibus didrachmis acceptis, dimiserunt quosdam effugere.  
21Cum autem Machabæo nuntiatum esset quod factum est, principibus populi congregatis accusavit quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis.  
22Hos igitur proditores factos interfecit, et confestim duas turres occupavit.  
23Armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti millia peremit.